§97 ac nec si per cognitorem quidem agatur, ulla satisdatio uel[1]
ab ipso uel a domino desideratur: cum enim certis et quasi
sollemnibus uerbis in locum domini substituatur cognitor,
merito domini loco habetur. §98[§ 1] Procurator uero si agat, satis-
dare iubetur ratam rem dominum habiturum: periculum[2]
enim est, ne iterum dominus de eadem re experiatur; quod
periculum (non) interuenit, si per cognitorem actum fuerit,[3]
quia de qua re quisque per cognitorem egerit, de ea non
magis amplius actionem habet quam si ipse egerit. §99[§ 2] Tutores
et curatores eo modo quo et procuratores satisdare debere[4]
uerba edicti faciunt; sed aliquando illis satisdatio remittitur.[5]
§100[§ 3] Haec ita, si in rem agatur; si uero in personam, ab actoris[6]
quidem parte quando satisdari debeat quaerentes, eadem
repetemus quae diximus in actione qua in rem agitur. §101[§ 4] ab
eius uero parte cum quo agitur, siquidem alieno nomine[7]
aliquis interueniat, omni modo satisdari debet, quia nemo
alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur;
sed siquidem cum cognitore agatur, dominus satisdare iube-
tur; si uero cum procuratore, ipse procurator. idem et de
tutore et de curatore iuris est. §102[§ 5] Quodsi proprio nomine ali-
quis iudicium accipiat || in personam, certis ex causis satis-[8] pg.224
dare solet, quas ipse praetor significat: quarum satisdatio-
num duplex causa est, nam aut propter genus actionis satis-[9]
datur, aut propter personam, quia suspecta sit: propter genus
actionis, ueluti iudicati depensiue aut cum de moribus mu-
lieris agitur; propter personam, ueluti si cum eo agitur qui[10]
decoxerit, cuiusue bona (a) creditoribus possessa proscrip-[11]
taue sunt, siue cum eo herede agatur quem praetor suspec-
tum aestimauerit.
§103 Omnia autem iudicia aut legitimo iure consistunt aut
- ↑ §98. usque ad 6 experiatur fere = Inst. 4, 11 pr.
- ↑ §99. = Inst. 4, 11 pr.
- ↑ §100. conf. Inst. 4, 11, 1 || diximus] §96
- ↑ §101. usque ad 17 intellegitur conf. Inst. 4, 11, 1
- ↑ §102. usque ad 21 personam = Inst. 4, 11, 1.
- ↑ ulla Goeschen, nulla? C
- ↑ ratam Inst., ratum? Cn, conf. Ca pag. 305 inf.
- ↑ non addidit Goeschen, om. C (conf. Ca pag. 281 inf.) || uerba inde ab 7 actum usque ad 8 per cognitorem per errorem bis in Cn scripta sunt
- ↑ eo C, eodem Inst.
- ↑ illis C, his agentibus Inst.
- ↑ si uero C, sin uero Inst.
- ↑ nomine Inst., nomen C, conf. Ca pag. 282
- ↑ iudicium Inst., iudicium aliquid C || uerba inde ab 23 — 24 satisdaretur usque ad 25 actionis per errorem bis in Cn scripta sunt
- ↑ 23 — 24 satisdaretur aut pro (conf. Ca pag. 288 uers. 13) persona Cn utroque loco
- ↑ (priore loco) agitur] agetur Cn (conf. Ca pag. 317 uers. 30)
- ↑ bona a Goeschen, bona C.