tecum agam, satis mihi dare debes: aequum enim uisum est[1]
(te) ideo quod interea tibi rem, quae an ad te pertineat du-[2]
bium est, possidere conceditur, cum satisdatione cauere, ut[3]
si uictus sis nec rem ipsam restituas nec litis aestimationem[4]
sufferas, sit mihi potestas aut tecum agendi aut cum spon-[5]
soribus || tuis. §90[§ 1] Multoque magis debes satisdare mihi, si alieno pg.222
nomine iudicium accipias. §91 Ceterum cum in rem actio duplex
sit, aut enim per formulam petitoriam agitur aut per spon-
sionem, siquidem per formulam petitoriam agitur, illa stipu-
latio locum habet quae appellatur ivdicatvm solvi, si uero per[6]
sponsionem, illa quae appellatur pro praede litis et vindi-[7]
ciarvm. §92 Petitoria autem formula haec est qua actor intendit
rem svam esse. §93 Per sponsionem uero hoc modo agimus: pro-
uocamus aduersarium tali sponsione si homo qvo de agitvr
ex ivre qviritivm mevs est, sestertios xxv nvmmos dare spon-[8]
des? deinde formulam edimus qua intendimus sponsionis sum-[9]
mam nobis dari oportere; qua formula ita demum uincimus, si[10]
probauerimus rem nostram esse. §94 Non tamen haec summa spon-[11]
sionis exigitur: non enim poenalis est, sed praeiudicialis, et[12]
propter hoc solum fit ut per eam de re iudicetur; unde etiam
is cum quo agitur, non restipulatur: ideo autem appellata
est pro praede litis vindiciarvm stipulatio, quia in locum prae-
dium successit, qui olim, cum lege agebatur, pro lite et uin-
diciis, id est pro re et fructibus, a possessore petitori daban-[13]
tur. §95 Ceterum si apud centumuiros agitur, summam spon-
sionis non per formulam petimus, sed per legis actionem:
sacramento enim reum prouocamus; eaque sponsio sestertium[14]
cxxv nummum fit scilicet || propter legem Crepereiam. §96[§ 2] Ipse[15] pg.223
autem qui in rem agit, si suo nomine agat, satis non dat.
- ↑ agam Goeschen, agat C || dare Goeschen, dari C, conf. Ca pag. 302 || aequum Goeschen, aquun C
- ↑ te ideo Huschke, de eo C
- ↑ est Goeschen, eius Cn, conf. Ca pag. 266 || satisdationem C
- ↑ nec rem Goeschen, rem nec Cn
- ↑ sufferras C
- ↑ per] pro Cn
- ↑ et C, delet Huschke
- ↑ nvmmos Goeschen, nummorum Cn, conf. Ca pag. 282 inf.
- ↑ qua Goeschen, quia C, conf. Ca pag. 289 inf.
- ↑ dari Goeschen, dare C, conf. Ca pag. 264
- ↑ nostra C
- ↑ non Cn, nec Lachmann (probabiliter), conf. Ca pag. 280 inf.
- ↑ possessore Goeschen, possessoris Cn || 24 — 25 dabantur Goeschen, dabantur praedes Cn (ex glossemate)
- ↑ reum Goeschen, re|re? C || prouocamus Goeschen, prouocatu uel prouocato Cn teste Goescheno
- ↑ fit scilicet Lachmann, fieri solet lectio in C non omni modo reiectanea uisa est, fit solet? C teste Bluhmio, conf. Ca || creperiam? C.