gratia fvndvm peto, in eam rem l. titivm tibi cognitorem do;
aduersarius ita qvia tv a me fvndvm petis, in eam (rem) tibi p.[1]
mevivm cognitorem do: potest ut actor ita dicat qvod ego tecvm
agere volo, in eam rem cognitorem do: aduersarius ita qvia[2]
tv mecvm agere vis, in eam rem cognitorem do: nec interest
praesens an absens cognitor detur; sed si absens datus fuerit,
cognitor ita erit, si cognouerit et susceperit officium cogni-
toris. §84 Procurator uero nullis certis uerbis in litem substi-
tuitur; sed ex solo mandato et absente et ignorante aduer-
sario constituitur: quin etiam sunt qui putant eum quoque
procuratorem uideri cui non sit mandatum, si modo bona
fide accedat ad negotium et caueat ratam rem dominum habi-
turum quamquam et ille, cui mandatum (est), plerumque[3]
satisdare debet, || quia saepe mandatum initio litis in obscuro pg.221
est et postea apud iudicem ostenditur. §85[§ 1] Tutores autem et[4]
curatores quemadmodum constituantur, primo commentario[5]
rettulimus. §86 Qui autem alieno nomine agit, intentionem qui-
dem ex persona domini sumit, condemnationem autem in
suam personam conuertit: nam si uerbi gratia L. Titius (pro)[6]
P. Meuio agat, ita formula concipitur si paret n. negidivm p.
mevio sestertivm x milia dare oportere, ivdex n. negidivm l.
titio sestertivm x milia condemna. si non paret, absolve; in
rem quoque si agat, intendit p. mevii rem esse ex ivre qviri-[7]
tivm, et condemnationem in suam personam conuertit. §87 Ab
aduersarii quoque parte si interueniat aliquis, cum quo actio
constituitur, intenditur dominum dare oportere, condemnatio
autem in eius personam conuertitur qui iudicium accepit; sed[8]
cum in rem agitur, nihil (in) intentione facit eius persona[9]
cum quo agitur, siue suo nomine siue alieno aliquis iudicio
interueniat: tantum enim intenditur rem actoris esse.[10]
§88 Videamus nunc quibus ex causis is cum quo agitur uel
hic qui agit, cogatur satisdare. §89[§ 2] igitur si uerbi gratia in rem[11]
- ↑ quia Cn, expectes quod (conf. Ca pag. 295) || rem om. C (conf. Ca pag. 298 uers. 4)
- ↑ quia Cn, expectes quod (conf. Ca pag. 295)
- ↑ quamquam] quoque? Cn, conf. Ca pag. 292 || est om. C (conf. Ca pag. 265 inf.)
- ↑ est et Goeschen, esset Cn, conf. Ca pag. 265
- ↑ constituantur C, constituuntur Inst.
- ↑ pro addidit Goeschen, om. C
- ↑ Maeuii Goeschen, utei C
- ↑ persona Cn || acceperit C'n, conf. Ca pag. 312
- ↑ intentionem? Cn, conf. Ca pag. 281
- ↑ rem Goeschen, res Cn, conf. Ca pag. 298
- ↑ agit cogatur Goeschen, agat C.