Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/196

Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §76-79
―― 164 ――


§77[§ 1]      ui bonorum raptorum. Omnes autem noxales actiones caput[1]
     secuntur: nam si filius tuus seruusue noxam commiserit,[2]
     quamdiu in tua potestate est, tecum est actio; si in alterius[3]
     potestatem peruenerit, cum illo incipit actio esse; si sui
     iuris coeperit esse, directa actio cum ipso est, et noxae de-[4]
     ditio extinguitur. ex diuerso quoque directa actio noxalis
     esse incipit: nam si pater familias noxam commiserit, et is[5]
     se in adrogationem tibi dederit aut seruus tuus esse coeperit,[6]
     (quod) quibusdam casibus accidere primo commentario tra-[7]
     didimus, incipit tecum noxalis actio esse quae ante directa[8]
     fuit. §78[§ 2] Sed si filius patri aut seruus domino noxam commiserit,[9]
     nulla actio nascitur: nulla enim omnino inter me et eum qui[10]
     in potestate mea est, obligatio nasci potest; ideoque et si in
     alienam || potestatem peruenerit aut sui iuris esse coeperit,       pg.218
     neque cum ipso neque cum eo cuius nunc in potestate est,[11]
     agi potest. unde quaeritur, si alienus seruus filiusue noxam[12]
     commiserit mihi, et is postea in mea esse coeperit potestate,
     utrum intercidat actio an quiescat: nostri praeceptores inter-
     cidere putant, quia in eum casum deducta sit, in quo con-[13]
     sistere non potuerit, ideoque, licet exierit de mea potestate,
     agere me non posse; diuersae scholae auctores, quamdiu in
     mea potestate sit, quiescere actionem putant, quod ipse[14]
     mecum agere non possum, cum uero exierit de mea potestate,
     tunc eam resuscitari. §79 Cum autem filius familias ex noxali
     causa mancipio datur, diuersae scholae auctores putant ter
     eum mancipio dari debere, quia lege xii tabularum cautum
     sit, (ne aliter filius de potestate patris) exeat, quam si ter fuerit[15]

     mancipatus; Sabinus et Cassius ceterique nostrae scholae auc-[16]


  1. §77. fere = Inst. 4, 8, 5 || primo commentario] 1 § 160
  2. §78. usque ad 21 posse conf. Inst. 4, 8, 6.

  1. ui bonorum raptorum] conf. Ca pag. 310 inf. || caput Inst., capita C
  2. noxam C, noxiam Inst.
  3. (priore loco) in Inst., int? C || est tecum Cn, sit tecum Inst.
  4. noxae deditio extinguitur Cn, extinguitur noxae deditio Inst.
  5. incipit Inst., incincipit C || noxam C, noxiam Inst. || is Inst., his C
  6. adrogatione C
  7. quod Inst., om. C (conf. Ca pag. 295 uers. 13) || quibusdam casibus Cn, casibus quibusdam Inst. || accidere C, effici Inst.
  8. noxalis actio esse Cn, esse noxalis actio Inst.
  9. fuit sed C, fuisset Inst. (male) || noxam C, noxiam Inst.
  10. nulla actio Cn, actio nulla Inst.
  11. est Cn, sit Inst.
  12. noxam C, noxiam Inst.
  13. quo Inst., quo actio? Cn, conf. Ca
  14. quiesceere uel quiesccere Cn || quod] quae Cn, conf. Ca pag. 295 med.
  15. ( ) addidit Goeschen
  16. nostris C.