peculio, uelut si is cui debet, in huius ipsius peculio sit.[1]
§74[§ 1] Ceterum dubium non est, quin et is, qui iussu patris do-
miniue contraxit cuique exercitoria uel institoria formula[2]
conpetit, de peculio aut de in rem uerso agere possit; sed
nemo tam stultus erit, ut qui aliqua illarum actionum sine
dubio solidum consequi possit, in difficultatem se deducat[3]
probandi habere peculium eum cum quo contraxerit, exque[4]
eo peculio posse sibi satisfieri, uel id quod persequitur in
rem patris dominiue uersum esse. §74a Is quoque cui tributoria[5]
actio conpetit, de peculio uel de in rem uerso agere potest;
sed huic sane plerumque expedit hac potius actione uti quam
tributoria; nam in tributoria eius solius peculii ratio habetur,
quod in his mercibus est, quibus negotiatur filius seruusue[6]
quodque inde receptum erit, at in actione peculii, totius: et[7]
potest quisque tertia forte aut quarta uel etiam minore parte[8]
peculii negotiari, maximam uero partem peculii in aliis rebus[9]
habere; longe magis si potest adprobari, id quod (dederit is qui[10]
cum filio seruoue) contraxit, in rem patris dominiue uersum
esse, ad hanc actionem transire debet; nam, ut supra dixi-
mus, || eadem formula et de peculio et de in rem uerso pg.217
agitur.
§75[§ 2] Ex maleficiis filiorum familias seruorumque, ueluti si fur-[11]
tum fecerint aut iniuriam commiserint, noxales actiones pro-
ditae sunt, uti liceret patri dominoue aut litis aestimationem
sufferre aut noxae dedere: erat enim iniquum nequitiam eorum[12]
ultra ipsorum corpora parentibus dominisue damnosam esse.
§76[§ 3] Constitutae sunt autem noxales actiones aut legibus aut edicto[13]
praetoris: legibus, uelut furti lege xii tabularum, damni in-[14]
iuriae lege Aquilia; edicto praetoris, uelut iniuriarum et[15]
- ↑ §74. et 74a conf. Inst. 4, 7, 5 || supra] §72a
- ↑ §75. fere = Inst. 4, 8, pr. §2
- ↑ §76. = Inst. 4, 8, 4.
- ↑ uelut Cn, ueluti Inst. || cui debet C, om. Inst.
- ↑ contraxit C, contraxerit Inst. || institutoria C (conf. quae supra ad pag. 161, 7 ad notauimus)
- ↑ possit] possitu Cn || difficultate C
- ↑ probandi Inst., probando Cn
- ↑ is Inst., iis C
- ↑ quibus] in quibus C
- ↑ peculi totius C, (de peculio) peculii totius mauult Krueger
- ↑ etiam Inst., et? C, conf. Ca pag. 267
- ↑ alii C
- ↑ 17-18 ( ) e. g. addidit Krueger, ut sententiae satisfieret
- ↑ maleficiis Inst., maleficio C
- ↑ sufferre Inst., suffere C || noxe ex noxae correctum C || erat enim Cn, namque e rat Inst.
- ↑ constitutae sunt autem Cn, sunt autem constitutae Inst. || legibus Inst., legibu C || edicto Inst., ēdicto C, conf. Ca pag. 266
- ↑ uelut Cn, ueluti Inst.
- ↑ lege Inst., uelut lege Cn | uelut Cn, ueluti Inst.