cogitur cum conpensatione agere, et ea conpensatio uerbis
formulae exprimitur; adeo quidem, ut ab initio conpensa-[1]
tione facta minus intendat sibi dari oportere ecce enim si[2]
sestertium x milia debeat Titio, atque ei xx debeantur, sic in-[3]
tendit si paret titivm sibi x milia dare oportere amplivs qvam
ipse titio debet. §65 Item bonorum emptor cum deductione agere[4]
iubetur, id est ut in hoc solum aduersarius eius condemnetur
quod superest, deducto eo quod inuicem ei bonorum emptor
defraudatoris nomine debet. §66 Inter conpensationem autem[5]
quae argentario opponitur, et deductionem quae obicitur bo-
norum emptori, illa differentia est, quod in conpensationem[6]
hoc solum uocatur quod eiusdem generis et naturae est,
ueluti pecunia cum pecunia conpensatur, triticum cum tri-[7]
tico, uinum cum uino, adeo || ut quibusdam placeat non omni[8] pg.213
modo uinum cum uino aut triticum cum tritico conpensan-
dum, sed ita si eiusdem naturae qualitatisque sit; in de-
ductionem autem uocatur et quod non est eiusdem generis;
itaque (si―――――――), si uero pecuniam petat bonorum[9]
emptor et inuicem frumentum aut uinum is debeat, deducto[10]
quanti id erit, in reliquum experitur. §67 Item uocatur in de-[11]
ductionem et id quod in diem debetur; conpensatur autem
hoc solum quod praesenti die debetur. §68 Praeterea conpen-[12]
sationis quidem ratio in intentione ponitur; quo fit, ut si
facta conpensatione plus nummo uno intendat argentarius,
causa cadat et ob id rem perdat: deductio uero ad condem-
nationem ponitur, quo loco plus petenti periculum non inter-
uenit; utique bonorum emptore agente, qui licet de certa
pecunia agat, incerti tamen condemnationem concipit.
§69[§ 1] Quia tamen superius mentionem habuimus de actione qua[13]
in peculium filiorum familias seruorumque agitur, opus est[14]
- ↑ §69. = Inst. 4, 7 pr. || superius] ante § 61 in pagina codicis C 210 uel 211.
- ↑ ut ut itaque C
- ↑ dare C, conf. Ca pag. 264
- ↑ sestertium] s̄· e Cn, conf. Ca pag. 303 med.
- ↑ ipse] ispe? C || bonorum emptor] debe? (pro b̄ē) C
- ↑ nomine Goeschen, nomini C, conf. Ca pag. 282
- ↑ illae? C || conpensatione C
- ↑ compensatur Goeschen, conpensetur Cn
- ↑ placet C || non] n° (i. e. nobis?) Cn, conf. Ca pag. 281 uers. 32
- ↑ fortasse propter homoeoteleuton e. g. talia fere interciderunt: itaque (si frumentum aut uinum petat bonorum emptor et inuicem defraudatoris nomine pecuniam is debeat, quanto amplius ea pecunia id frumentum aut uinum erit, in condemnatione ponitur;) si uero etc.
- ↑ deducto] deductiore? C ante correctionem, deducto iure? C post correctionem, conf. Ca
- ↑ deductione C
- ↑ 22-23 conpensitationis C
- ↑ qua C, quae Inst.
- ↑ agitur Inst., agatur Cn.