alio modo res de qua agitur, designetur, his uerbis si paret
illvm apvd (illvm rem) illam deposvisse, dubitare non debe-[1]
mus, quin si quis in formula quae in factum conposita est,
plures res designauerit quam deposuerit, litem perdat, quia
in intentione plus pos―――||―――――――――――――――[2] pg.210
(24 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――――||
§61[§ 1] (24 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――|| pg.211
continetur, ut habita ratione eius quod inuicem actorem ex pg.212
eadem causa praestare oporteret, in reliquum eum cum quo
actum est, condemnare. §62[§ 2] Sunt autem bonae fidei iudicia haec,[3]
ex empto uendito, locato conducto, negotiorum gestorum,
mandati, depositi, fiduciae, pro socio, tutelae, (rei uxoriae,[4]
commodati, pigneraticium, familiae erciscundae, communi diui-
dundo,) praescriptis uerbis. (―) | §63 tamen iudici nullam omnino[5]
inuicem conpensatio|nis rationem habere ――――― formulae[6]
uerbis | praecipitur; sed quia id bonae fidei iudicio con-[7]
ueniens uidetur, ideo officio eius contineri creditur. §64 Alia[8]
causa est illius actionis qua argentarius experitur: nam is
- ↑ ( ) addidit Huschke || illam] illa ex illam correctum C
- ↑ Goeschen sententiam e.g. sic perficit posuisse uidetur. || seqq. In paginis codicis C 210 et 211 de iis fortasse agebatur, quae in Inst. leguntur 4, 6, 36-38; deinde (sub finem paginae 211) incepit tractatus de compensatione (conf. Inst. 4, 6, 39), de qua haec leguntur in Inst. (4, 6, 30): In bonae fidei autem iudiciis libera potestas permitti uidetur iudici ex bono et aequo aestimandi, quantum actori restitui debeat. in quo et illud continetur, ut si quid inuicem actorem praestare oporteat, eo compensato in reliquum is cum quo actum est con demnari debeat.
- ↑ condemnare C, condemnaret (condemnat codices deteriores) Inst. 4, 6, 39, condemnari debeat (et in praecedentibus is pro eum) Inst. 4, 6, 30
- ↑ 12-14 in Cn (conf Ca) fortasse per errorem repetitis uocabulis scriptum erat: |mandati depositi fiduciae pro socio tutelae prae m̄|dati depositi fiduciae pro socio tutelae pscriptis uerbis || 12-14 ( ) additum ex Inst., nisi quod in his rei uxoriae omittitur
- ↑ 14 tamen - 16 praecipitur uerba corrupta esse uidentur; inerat haec sententia: In his tamen iudici nulla omnino parte inuicem conpensationis rationem habere diserte (spatium in C sufficit e. g. ad disertae litteras capessendas) formulae uerbis praecipitur.
- ↑ haberentpartaeformulae uel simile aliquid uidetur in C extare
- ↑ uerbis] uebis C, conf. Ca pag. 309 med.
- ↑ ideo Lachmann, id C.