nullum est, sed (reus cum) iniquam formulam acceperit, in in-[1]
tegrum restituitur, ut minuatur condemnatio: si uero minus
positum fuerit quam oportet, hoc solum (actor) consequitur[2]
quod posuit; nam tota quidem res in iudicium deducitur,
constringitur autem condemnationis fine, quam iudex egredi[3]
non potest. nec ex ea parte praetor in integrum restituit: fa-
cilius enim reis praetor succurrit quam actoribus: loquimur
autem exceptis minoribus xxv annorum; nam huius aetatis
hominibus in omnibus rebus lapsis praetor succurrit. §58 Si in
demonstratione plus aut minus positum sit, nihil in iudicium
deducitur, et ideo res in integro manet: et hoc est quod
dicitur falsa demonstratione rem non perimi. §59 sed sunt qui
putant minus recte conprehendi, ut qui forte Stichum et
Erotem emerit, recte uideatur ita demonstrare qvod ego de[4]
te hominem erotem emi, et si uelit, de Sticho alia formula[5]
agat, quia uerum est eum || qui duos emerit, singulos quoque pg.209
emisse: idque ita maxime Labeoni uisum est: sed si is qui[6]
unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. idem et
in aliis actionibus est, ueluti commodati et depositi. §60[§ 1] Sed
nos apud quosdam scriptum inuenimus, in actione depositi
et denique in ceteris omnibus, ex quibus damnatus unus-
quisque ignominia notatur, eum qui plus quam oporteret de-
monstrauerit, litem perdere, ueluti si quis una re deposita du-[7]
as pluresue (se de)posuisse demonstrauerit, aut si is cui pugno
mala percussa est, in actione iniuriarum etiam aliam partem
corporis percussam sibi demonstrauerit: quod an debeamus[8]
credere uerius esse, diligentius requiremus: certe cum duae
sint depositi formulae, alia in ius concepta, alia in factum,
sicut supra quoque notauimus, et in ea quidem formula quae
in ius concepta est, initio res de qua agitur demonstratorio[9]
modo designetur, deinde inferatur iuris contentio his uerbis
qvidqvid ob eam rem illvm illi dare facere oportet; in ea[10]
uero quae in factum concepta est, statim initio intentionis
- ↑ §60. supra] §47.
- ↑ ( ) addidit Goeschen || iniqua C
- ↑ ( ) addidit Goeschen
- ↑ quamm? Cn, conf. Ca pag. 289 inf.
- ↑ Erotem emerit] erotemerit C, conf. Ca pag. 304 || uidetur Cn
- ↑ formula] formula id (pro idem?, conf. Ca pag. 262) C; an formula iterum scribendum est?
- ↑ laticoni? magis quam laueoni? C
- ↑ re Goeschen, rei C
- ↑ corporis ex corporalis correctum C?
- ↑ in ius] in|nius C
- ↑ ea Goeschen, eam C.