atque falsa uel incertissima contextui obtrudere. Hanc abstinentiam probaturos esse philologos confidimus; sed quoniam inueterauit ut in libris iuridici argumenti lacunae paulo confidentius explerentur, propter iurisconsultos, qui Gaianis studiis non tam propter orationem operam dare solent quam propter argumentum, in adnotationibus apparatui critico insertis saltem ea quae in codicis C hiatibus olim infuisse cum aliqua probabilitate uiderentur, indicauimus, alibi artem nesciendi exercendam esse expressis uerbis monuimus. Vbi enuntiatorum in codicis C lectione hiantium plura uerba uel commata fere integra in C supersunt[1]), ut appareret quo fere sententiarum conexu uerba uel commata quae legi possunt olim coniuncta essent, supplendi periculum in adnotationibus ita fecimus, ut excepto uno aut summum altero loco fere nusquam ipsum Gaianae orationis contextum recuperatum esse persuasum haberemus[2]). Hanc longe difficillimam editionis partem fere solus administrauit Krueger, qui, quantum fieri posset, ad ea supplementa se accommodauit, quae ab aliis uiris doctis ueri non dissimiliter proposita esse censeret, cum praesertim hoc toto supplendi officio ipsa uerba Gaiana recuperari uix posse Krueger mecum consentiret.
Superest ut de typorum discrimine dicamus et de adnotationibus, quibus hanc editionem instruximus:
Atque primum quidem in uerborum Gaianorum contextu hoc
- ↑ Plerumque, ut commodo eorum prospiceremus ac consuleremus, qui adhibito codicis Veronensis apographo examinaturi essent, quatenus supplementum coniectura factum cum ductibus litterarum, qui in C dispici potuerunt, congrueret, crassioribus typis describendas curauimus eas litteras, quae in ipso C lectae sunt; contra ubi a litterarum ductibus ex C enotatis recedendum erat, inclinatis litteris usi sumus: ueluti quod I § 32 in apparatus critici paginae huius editionis sextae subiecti uersibus 2-3 expressum est »poste|aquam ad pubertatem«, id significat litteras a et b et r in codice Veronensi lectas esse, pro litteris q(uam)adpu et e aliarum litterarum umbras in C uideri apparuisse, litteras denique »poste« et »tatem« suppletas esse in loco desperatae in C lectionis. Ceterum non in omnibus supplementis haec typorum discrimina curanda duximus.
- ↑ Supplementorum formam genuinam si quis sola coniectura restituere se posse confidat, quam uana is captet, docent permulti illi conatus, qui, antequam codex Veronensis denuo excuteretur, ad schedarum Goeschenianarum uel Bluhmianarum fidem a uiris doctis facti sunt: quippe qui raro ipsa ea uerba coniectando reppererint, quae postea a me in codice C legi potuerunt. Itaque cum facilius inueniantur quam eligantur supplementa, ubi in locis lacunosis, de quorum sententia nulla esset dubitatio, plures supplendi uiae patebant, unam eligere malui: multa adferri possunt exempla, sed uel unum ex eis quodlibet sufficiet: itaque I § 122 non minore iure quam id, quod e. g. posui, haec supplementa proponi poterant: sed in pondere: nam olim (uel nam tum) et as|ses librales erant et dupundii bilibres, uel: sed in pondere posita: nam et as|ses librales erant et dupundii binas libras continebant uel similia.