Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/183

Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §31-34
―― 151 ――


     damni uero infecti nemo uult lege agere, sed potius sti-
     pulatione quae in edicto proposita est, obligat aduersarium[1]
     suum, idque et commodius ius et plenius est. per pignoris ||[2]
     capionem―――――――――――――――――――――|―[3]       pg.199
      (25 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――||
     apparet. §32 Item in ea forma quae publicano proponitur,[4]       pg.200
     talis fictio est, ut quanta pecunia olim, si pignus captum
     esset, id pignus is a quo captum erat, luere deberet,
     tantam pecuniam condemnetur. §33 Nulla autem formula ad
     condictionis fictionem exprimitur: siue enim pecuniam siue[5]
     rem aliquam certam debitam nobis petamus, eam ipsam[6]
     dari nobis oportere intendimus; nec ullam adiungimus con-
     dictionis fictionem; itaque simul intellegimus eas formulas
     quibus pecuniam aut rem aliquam nobis dari oportere in-[7]
     tendimus, sua ui ac potestate ualere; eiusdem naturae
     sunt actiones commodati, fiduciae, negotiorum gestorum et
     aliae innumerabiles.
§34      Habemus adhuc alterius generis fictiones in quibus-[8]
     dam formulis, ueluti cum is qui ex edicto bonorum pos-
     sessionem petiit, ficto se herede agit: cum enim praetorio[9]
     iure, non legitimo succedat in locum defuncti, non habet[10]
     directas actiones, et neque id quod defuncti fuit, potest
     intendere svvm esse, neque id quod ei debebatur, potest[11]
     intendere (dari) sibi oportere; itaque ficto se herede in-[12]
     tendit uelut hoc modo ivdex esto. si a. | agerivs (id est ipse[13]
     actor) l. titio heres esset, tvm (si evm) fvndvm | de qvo[14]
     agitvr, ex ivre qviritivm eivs esse oporteret; et si ――[15]
     de――――, | praeposita simili fictione heredis ita sub-[16]

     icitur tvm si pare|ret n. negidivm (a.) agerio sestertivm x milia[17]




  1. quam Cn, conf. Ca pag. 290
  2. idque] itaque Cn
  3. in codicis C pagina 199 Gaius adiecit ea quae de legis actione per pignoris capionem addenda erant; deinde ad formulas redibat, quae ad fictionem legis actio nis exprimebantur
  4. Item Goeschen, cont Cn, conf. Ca pag. 260 et pag. 273
  5. pecunia C
  6. eam ex lam correctum? C
  7. dari Goeschen, dare C, conf. Ca pag. 264
  8. alteriusa Cn teste Bluhmio
  9. petjt C
  10. iure] iurees C || hauent C, conf. Ca pag. 265
  11. duce fere Hollwegio suppletum est
  12. dari om. C, conf. Ca pag. 264 uers. 18
  13. A.] aulius C || est] aut esi C aut est si Cn
  14. l. titio et esset tvm uerba quam incerta codicis Cn fide nitantur, conf. Ca
  15. eivs esse] fuisse C teste Bluhmio || fortasse fuit si.... debeatur pecunia (i. e. p̄ēc̄• in Cn?) uel simile aliquid (uix si qua debeatur pecunia), conf. Ca
  16. ad fictione heredis nescio an ducere uideatur lectio Goescheniana, conf. Ca
  17. pareret Mommsen, p(a)|ret C || a. agerio Goeschen, a C, conf. Ca pag. 256.