dicebatur autem ea pecunia quae stipendii nomine daba-
tur, aes militare: item propter eam pecuniam licebat pig-
nus capere, ex qua equus emendus erat, quae pecunia[1]
dicebatur aes equestre: item propter eam pecuniam, ex
qua hordeum equis erat conparandum, quae pecunia dice-[2]
batur aes hordiarium. §28 Lege autem introducta est pigno-
ris capio ueluti lege xii tabularum aduersus eum qui ho-
stiam emisset nec pretium redderet; item aduersus eum[3]
qui mercedem non redderet pro eo iumento quod quis ideo
locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in[4]
sacrificium, inpenderet;|| item lege censoria data est pigno- pg.198
ris capio publicanis uectigalium publicorum populi Romani[5]
aduersus eos qui aliqua lege uectigalia deberent. §29 Ex om-[6]
nibus autem istis causis certis uerbis pignus capiebatur,
et ob id plerisque placebat hanc quoque actionem legis
actionem esse; quibusdam autem (contra) placebat, primum[7]
quod pignoris capio extra ius peragebatur, id est non apud[8]
praetorem, plerumque etiam absente aduersario, cum alio-[9]
quin ceteris actionibus non aliter uti possent quam apud[10]
praetorem praesente aduersario, praeterea quod nefasto[11]
quoque die, id est quo non licebat lege agere, pignus capi[12]
poterat.
§30 Sed istae omnes legis actiones paulatim in odium ue-
nerunt: namque ex nimia subtilitate ueterum qui tunc iura[13]
condiderunt, eo res perducta est, ut uel qui minimum er-
rasset, litem perderet; itaque per legem Aebutiam et duas[14]
Iulias sublatae sunt istae legis actiones effectumque est, ut[15]
per concepta uerba, id est per formulas litigemus. §31 tan-[16]
tum ex duabus causis permissum est lege agere, damni[17]
infecti et si centumuirale iudicium futurum est. sane qui-[18]
dem cum ad centumuiros itur, ante lege agitur sacramento[19]
apud praetorem urbanum uel peregrinum [praetorem];
- ↑ equus Savigny, eciuis C
- ↑ qua] quae Cn, conf. Ca pag. 289 inf.
- ↑ item] it C, conf. Ca pag. 273
- ↑ lacasset C || accepta C || dapem Savigny, darem C
- ↑ captio C (conf. Ca pag. 315 uers. 39)
- ↑ leges C, conf. Ca pag. 276
- ↑ contra exempli gratia additum est duce Boeckingio (conf. Ca pag. 260 uers. 13)
- ↑ captio C (conf. Ca pag. 315 uers. 39)
- ↑ praetorem] p· r· (i. e. populum Romanum) Cn, conf. Ca pag. 288 inf. | absentem C
- ↑ possent Lachmann, posset Cn
- ↑ nefacto C
- ↑ die] de C, conf. Ca pag. 263
- ↑ namqui Cn, conf. Ca pag. 290
- ↑ litem Goeschen, it C, conf. Ca pag. 304 uers. 16
- ↑ effectumque est] conf. Ca pag. 290 uers. 13
- ↑ litigemus ex litigatores correctum? Cn
- ↑ est Goeschen, est id legis actionem facere Cn (ex glossemate)
- ↑ futurum] furum? Cn || 30-31 quidem] q? Cn, conf. Ca pag. 296 inf.
- ↑ gentum uiros Cn.