Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/180

Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §17-22
―― 148 ――


      (48 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――||
     ――――――――――― qualem ――― capiend* iudicio |―――[1]       pg.195
     ―― die xxx ad iudicem capiendum praesto esse de|bebant.[2]
     condicere autem denuntiare est prisca lingua: §18[§ 1] itaque haec[3]
     quidem actio proprie condictio uocabatur: nam actor aduer-[4]
     sario denuntiabat, ut ad iudicem capiendum die xxx adesset;[5]
     nunc uero non proprie condictionem dicimus actionem in[6]
     personam (esse, qua) intendimus dari nobis oportere: nulla[7]
     enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit. §19 Haec autem
     legis actio constituta est per legem Siliam et Calpurniam, lege
     quidem Silia certae pecuniae, lege uero Calpurnia de omni
     certa re. §20 Quare autem haec actio desiderata sit, cum de eo
     quod nobis dari oportet, potuerimus aut sacramento aut per[8]
     iudicis postulationem agere, ualde quaeritur.
§21      Per manus iniectionem aeque (de) his rebus agebatur,
     de quibus ut ita ageretur, lege aliqua cautum est, ueluti[9]
     iudicati lege xii tabularum; quae actio talis erat: qui age-
     bat, sic dicebat qvod tv mihi ivdicatvs (siue damnatvs) es
     sestertivm x milia, quandoc non solvisti, ob eam rem ego tibi[10]
     sestertivm x milivm ivdicati manvm inicio, et simul ali-[11]
     quam partem corporis eius prehendebat; nec licebat iudi-
     cato manum sibi depellere et pro se lege agere; sed uindi-
     cem dabat qui pro se causam agere solebat: qui uindicem[12]
     non dabat, domum ducebatur ab actore et uinciebatur. §22 Postea[13]
     quaedam leges ex aliis quibusdam causis || pro iudicato ma-[14]       pg.196
     nus iniectionem in quosdam dederunt, sicut lex Publilia in

     eum pro quo sponsor dependisset, si in sex mensibus proxi-[15]


  1. §18. usque ad 4 lingua et inde ab 7 nunc fere = Inst. 4, 6, 15.

  1. in ipso initio paginae codicis C 195 aut nihil aut enim per com pendium scriptum extitit
  2. xxx] xx? C, conf. Ca
  3. denuntiare est Cn, est denuntiare Inst.
  4. auctor C
  5. denuntiebat C
  6. non proprie Cn, abusiue Inst. || condictionem dicimus Cn, dicimus condictionem Inst.
  7. ( ) additum ex Inst. || dari Inst., id C, conf. Ca pag. 264 || nulls Inst., nullam C
  8. potuerit C, conf. Ca pag. 278
  9. aliqua Goeschen, aquilia Cn
  10. quandoc Cn, quam formam priscam casu in C ortam esse posse concedendum est
  11. manus C || 20-21 aliquae Cn, conf. Ca pag. 292
  12. solebat C, cogebatur Mommsen
  13. domum Goeschen, dominum C || uinciebatur Goeschen, uindiciebatur Cn
  14. quibusdeam Cn
  15. pro] per Cn || si Goeschen, inter Cn (compendium huius praepositionis non dissimile est s litteris).