Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/18

Haec pagina emendata et bis lecta est


―― X ――


suscipiendae. Eandem inconstantiam in uerborum modis adhibendis non raro cum C conseruare malui: ueluti I § 76 (pag. 16, 25 huius editionis) expectes conubium sit, I § 195b (pag. 39, 3) expectes dederit, etc. Nec tamen inani prudentiae laude sola delector. Quin etiam nescio an nonnullis locis longius quam par est progressus sim in perpolienda oratione Gaiana: sic uidetur quidem Gaio in Institutionibus, si codici C fides habenda est, ubique reddi posse proinde forma (conf. Ca pag. 286); attamen confitendum est in eis fragmentis, quae qui iussu Iustiniani Digesta compilauerunt ex aliis (praeter Institutiones) Gai libris excerpserunt, Gaium, si his testibus fides habenda est, multo saepius perinde aduerbio usum esse quam proinde. Nescimus autem, qua libertate compilatores Iustiniani orationis antiquiorum iurisconsultorum formam mutauerint: e. g. testibus Digestis 45, 1, 141, 2 Gaius semel scripsit proinde ac si paterfamilias, alibi constanter proinde ac (sine si) in eiusmodi locutionibus; iam cum I § 148 (pag. 31, 28 huius editionis) codex C praebeat proinde ac si filiae, hunc soloecismum ipsi Gaio tribuere prima specie uix quisquam dubitauerit; attamen cum in eodem enuntiato (I § 148) Gaius teste eodem codice C scripserit proinde ac nepti, non proinde ac si nepti, elegantiore forma etiam in priore huius enuntiati parte usum esse Gaium mecum consenties. His et similibus exemplis cautior factus in contextum non recepi nisi eas emendationes quae fere certae uiderentur, ac ne in apparatu critico quidem adscripsi nisi selectas uirorum doctorum coniecturas quae aliqua probabilitate commendarentur. Ceterum earum emendationum uel correctionum, quas facili negotio quiuis paulo doctior faciat, primum auctorem non ubique adieci; itaque ne meum quidem nomen usquam adscripsi, quoniam non tam recensendi Gai quam corrigendorum uulgarium codicis C mendorum munus ad me potissimum pertinuit, et sane pauperis ingenii esse ex emendatiunculis facilem gloriam quaerere Lachmann[1]) suo iure monuit.

  Cum maior difficultas in Gaio restituendo quam ex mendis librariorum codicis C inde oriatur, quod multae huius libri rescripti paginae aut totae aut ex parte hodie legi nequeunt, summa cautione usi sumus in his hiatibus lectionis Veronensis explendis[2]). Deseruimus igitur non paucas lacinias desperata conectendi facultate ac maluimus orationem Gaianam foede hiare quam in pertusum, ut cum Plauto loquar, ingerere dicta dolium operamque ludere


  1. Praef. ad Terent. Maur. pag. vii.
  2. In locis lacunosis uersuum codicis C confinia significauimus hac lineola.