nam de rebus mille aeris plurisue quingentis assibus, de
minoris uero quinquaginta assibus sacramento contendeba-
tur; nam ita lege xii tabularum cautum erat. (at) si de
libertate hominis controuersia erat, etiamsi pretiosissimus[1]
homo esset, tamen ut l assibus sacramento contenderetur,
eadem lege cautum est fauore scilicet libertatis, ne oneraren[2]
tur adsertores. || ――――――――――――――――――[3] pg.192
(11 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――|
§15[§ 1] ―――omnes actiones―――――――――|――
(8 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――|
――――――――――――――――――captus―――――
(5 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――|
―――――――――――――――ad iudicem accipien-
dum || uenirent; postea uero reuersis dabatur. Vt autem[4] pg.193
(die) xxx iudex daretur, per legem Pinariam factum est; ante[5]
eam autem legem statim dabatur iudex. illud ex superiori-[6]
wet bus intellegimus, si de re minoris quam (m) aeris agebatur,[7]
quinquagenario sacramento, non quingenario eos contendere
solitos fuisse. postea tamen quam iudex datus esset, conpe-[8]
rendinum diem, ut ad iudicem uenirent, denuntiabant;
deinde cum ad iudicem uenerant, antequam apud eum cau-[9]
sam perorarent, solebant breuiter ei et quasi per indicem
rem exponere quae dicebatur causae coniectio, quasi causae[10]
suae in breue coactio. §16 Si in rem agebatur, mobilia quidem
et mouentia, quae modo in ius adferri adduciue possent, in
iure uindicabantur ad hunc modum: qui uindicabat, festu-[11]
cam tenebat, deinde ipsam rem adprehendebat, ueluti ho-
minem, et ita dicebat hvnc ego hominem ex ivre qviritivm
mevm esse aio secvndvm svam cavsam. sicvt dixi, ecce tibi,
- ↑ §15. ex superioribus] §14.
- ↑ libertate] libert|ē Cn, conf. Ca pag. 304
- ↑ fabori C || onerarentur Savigny, orarentur Cn
- ↑ in codicis C pagina 192 Gaius exposuit de sacramenti actione, qua in personam agitur
- ↑ uero] uel (uel quinto) Cn, conf. Ca pag. 310
- ↑ die fortasse mente suppleri poterat ex eis quae sub paginae codicis C 192 finem scripta erant || daretur Wieding, detur Cn
- ↑ leg(e sta)tim? C, conf. Ca
- ↑ quam (m Savigny, quae Cn, conf. Ca pag. 292 || aeris ex aeres correctum C
- ↑ datus Goeschen, datum C
- ↑ 21-22 causam Goeschen, g· Cn, conf. Ca pag. 259
- ↑ coniectio Goeschen, collectio C
- ↑ restucam C.