temporibus in magna paupertate satis idoneae istae pecunia-[1]
riae poenae. §224[§ 1] sed nunc alio iure utimur: permittitur enim[2]
nobis a praetore ipsis iniuriam aestimare, et iudex uel[3]
tanti condemnat quanti nos aestimauerimus, uel minoris,
prout ei uisum fuerit; sed cum atrocem iniuriam praetor ||[4]
aestimare soleat, si simul constituerit quantae pecuniae eo pg.187
nomine fieri debeat uadimonium, hac ipsa quantitate taxa-[5]
mus formulam, et iudex quamuis possit uel minoris dam-[6]
nare, plerumque tamen propter ipsius praetoris auctorita-
tem non audet minuere condemnationem. §225[§ 2] Atrox autem
iniuria aestimatur uel ex facto, ueluti si quis ab aliquo uul-
neratus aut uerberatus fustibusue caesus fuerit; uel ex loco,[7]
ueluti si cui in theatro aut in foro iniuria facta sit; uel ex
persona, ueluti si magistratus iniuriam passus fuerit, uel
senatori ab humili persona facta sit iniuria. ||[8]
pg.188
§1 ||―――――――――――――――――――――――――|[9] pg.189
― quot genera actionum sint, uerius uidetur duo esse, in |
rem et in personam: nam qui iiii esse dixerunt ex sponsio-[10]
num generibus, non animaduerterunt quasdam species actio-
num inter genera se rettulisse. §2 In personam actio est qua
agimus cum aliquo qui nobis uel ex contractu uel, ex delicto[11]
obligatus est, id est cum intendimus dare, facere, praestare[12]
- ↑ 1-2 pecuniariae poenae Goeschen, pecuniae penae|ne C (conf. Ca pag. 266 uers. 19)
- ↑ ad permittitur ducunt Inst., promittit Cn
- ↑ ipsis Inst., siis C
- ↑ prout ei Inst., pro illu Cn || uisum C, sed duabus primis litteris ex tit correctis
- ↑ taxamur C
- ↑ quamuis] qui C, conf. Ca pag. 297 || uel C, rectius omitti intellexit van der Hoeven
- ↑ aut uerberatus fustibusue caesus fuerit Cn, fuerit uel fustibus caesus Inst.
- ↑ senatoribus C, si senatori Inst. || persona Cn, om. Inst. || facta sit iniuria C, iniuria facta sit Inst. || in libri fine C habet haec: lib· iii· explic.
- ↑ Huschke (conf. Inst. 4, 6 pr.) haec supplet: Superest ut de actionibus loquamur. Et si quaera|mus, quot genera etc.
- ↑ dixerunt] dixerin C, conf. Ca pag. 299 inf.
- ↑ agimus] agimus quotiens Cn || delicto] delictum Cn (conf. Ca pag. 305)
- ↑ praestarie Cn.