Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/174

Haec pagina emendata et bis lecta est
III §220-223
―― 142 ――


     puta aut fuste percussus uel etiam uerberatus erit, sed etiam[1]
     si cui conuicium factum fuerit, siue quis bona alicuius quasi[2]
     debitoris sciens eum nihil sibi debere proscripserit, siue quis[3]
     ad infamiam alicuius libellum aut carmen scripserit, siue quis
     matrem familias aut praetextatum adsectatus fuerit, et deni-[4]
     que aliis pluribus modis. §221[§ 1] Pati autem iniuriam uidemur non[5]
     solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros quos
     in potestate habemus, || item per uxores nostras, quamuis[6]       pg. 136
     in manu nostra (non) sint; itaque si filiae meae quae Titio[7]
     nupta est, iniuriam feceris, non solum filiae nomine tecum
     agi iniuriarum potest, uerum etiam meo quoque et Titii no-[8]
     mine. §222[§ 2] Seruo autem ipsi quidem nulla iniuria intellegitur[9]
     fieri, sed domino per eum fieri uidetur: non tamen isdem[10]
     modis quibus etiam per liberos nostros uel uxores iniu-[11]
     riam pati uidemur, sed ita cum quid atrocius commissum
     fuerit, quod aperte in contumeliam domini fieri uidetur,[12]
     ueluti si quis alienum seruum uerberauerit; et in hunc casum
     formula proponitur; at si quis seruo conuicium fecerit uel[13]
     pugno eum percusserit, non proponitur ulla formula nec[14]
     temere petenti datur.[15]
§223[§ 3]      Poena autem iniuriarum ex lege xii tabularum propter[16]
     membrum quidem ruptum talio erat; propter os uero
     fractum aut conlisum trecentorum assium poena erat, si[17]
     libero os fractum erat; at si seruo, cl: propter ceteras uero

     iniurias xxv assium poena erat constituta. et uidebantur illis[18]


  1. §221. fere = Inst. 4, 4, 2
  2. §222. usque ad 19 percusserit fere = Inst. 4, 4, 3
  3. §223. usque ad 23 fractum = Inst. 4, 4, 7.

  1. fuste percussus Cn, fustibus caesus Inst. || uerberatus Inst., iuberatus C, conf. Ca pag. 309 inf. || alterum etiam Inst., et? C (conf. Ca¸ pag. 267 uers. 12)
  2. bona Inst. uon C
  3. eum nihil Cn, nihil eum Inst. || sibi debere Inst., sibi debere sibi C || siue C, uel si Inst.
  4. familias Inst., familiam C, conf. Ca pag. 267 uers. 34. 35
  5. pati autem] ad pati autem ducunt Inst., spatia C, conf. Ca pag. 257
  6. quamuis Lachmann, c· (i. e. cum?) Cn, conf. Ca pag. 297
  7. non om. C, conf. Ca pag. 281 inf. || filiae Inst., ueltiae filiae C
  8. agi iniuriarum C, iniuriarum agi Inst. || verum C, sed Inst. || 11-12 nomine Inst., nomen C, conf. Ca pag. 282
  9. quidem Inst., quod Cn, conf. Ca pag. 296 || 12-13 intellegit fieri C, fieri intellegitur Inst.
  10. tamen] conf. Ca pag. 308 uers. 8
  11. uel C, et Inst.
  12. quod Cn et Inst. codices aliquot, et quod Institutionum codices alii cum Theophilo || aperte Inst., aptem C || in C, ad Inst. || contumeliam Inst., tum eliam Cn, conf. Ca pag. 260 uers. 3 || fieri uidetur Cn, respicit Inst.
  13. quis Inst., qui C
  14. proponit C
  15. potenti C
  16. lege Inst., legum C, conf. Ca pag. 276 || tabularum Inst., tabulas C, conf. Ca pag. 307
  17. erat] erat ueluti Cn
  18. erit C.