hoc uerbo continentur. §218[§ 1] Hoc tamen capite non quanti in eo
anno, sed quanti in diebus xxx proximis ea res fuerit, dam-[1]
natur is qui damnum dederit; ac ne plvrimi quidem uerbum
adicitur: et ideo quidam putauerunt liberum esse iudici ad[2]
id tempus ex diebus xxx aestimationem redigere, quo plu-
rimi || res fuerit, uel ad id quo minoris fuerit: sed Sabino[3] pg.135
placuit proinde habendum ac si etiam hac parte plvrimi uer-[4]
bum adiectum esset; nam legis latorem contentum fuisse[5]
(quod prima parte eo uerbo usus esset. Ceterum) §219[§ 2] placuit ita[6]
demum ex ista lege actionem esse, si quis corpore suo dam-[7]
num dederit; ideoque alio modo damno dato utiles actiones[8]
dantur, ueluti si quis alienum hominem aut pecudem inclu-[9]
serit et fame necauerit, aut iumentum tam uehementer ege-
rit, ut rumperetur; item si quis alieno seruo persuaserit, ut[10]
in arborem ascenderet uel in puteum descenderet, et is[11]
ascendendo aut descendendo ceciderit (et) aut mortuus fue-[12]
rit aut aliqua parte corporis laesus sit; sed si quis alienum[13]
seruum de ponte aut ripa in flumen proiecerit et is suffoca-[14]
tus fuerit, corpore suo damnum dedisse eo quod proiecerit,[15]
non difficiliter intellegi potest.[16]
§220[§ 3] Iniuria autem committitur non solum cum quis pugno[17]
- ↑ §218. usque ad 4 adicitur = Inst. 4, 3, 14 et; §218 inde ab 6 sed fere = Inst. 4, 3, 15
- ↑ §219. fere = 4, 3, 16
- ↑ §220. fere = Inst. 4, 4, 1.
- ↑ proximis Inst., proximus Cn || ea C, om. Inst. || 2-3 damnat C, obligatur Inst.
- ↑ puputauerunt C || iudicium C, conf. Ca pag. 274
- ↑ quo] quod C, conf. Ca pag. 293 inf.
- ↑ aut proinde aut perinde Cn, perinde Inst. || hauendum C, habendam aestimationem Inst. || si etiam Inst., set C, conf. Ca pag. 267 uers. 12 || plurimi Inst., plurimir uel plurimip C
- ↑ esset Cn, fuisset Inst. || legibus C, conf. Ca pag. 275 inf. || fuisse Inst., fuisse et C
- ↑ ( ) additum ducibus Institutionibus
- ↑ ista C, hac Inst. (concinnius) || corpore C, praecipue corpore Inst.
- ↑ ideoque Inst., quo Cn
- ↑ dant C, dari solent Inst. || alienum hominem C, hominem alienum Inst. || aut Inst., an C, conf. Ca pag. 256 || pecudem C, pecus Inst. || 12-13 incluserit et iame necauerit C, ita incluserit ut fame necaretur Inst.
- ↑ item Cn, aut pecus in tantum exagitauerit ut praecipitaretur aut Inst.
- ↑ is Inst., si C
- ↑ aut descendendo cecideri aut mortuus Cn ('conf. Ca pag. XXXII inf.), uel descendendo aut mortuus Inst. (fortasse recte)
- ↑ sit C, erit Inst. || sed Inst., itemp C (conf. Ca pag. 273 uers. 21)
- ↑ seruum Inst., s|seruum? Cn, conf. Ca pag. 302 inf. || aut Inst., an C, conf. Ca pag. 256 || proiecerit Cn, deiecerit Inst.
- ↑ corpore suo damnum dedisse eo quod proiecerit] quamquam (uel quamuis) hic corpore suo damnum dedisset eo quod proiecerit Cn, eo quod proiecerit corpore suo damnum dedisse Inst.
- ↑ potest C, poterit Inst.
- ↑ committitur Inst., committit· C, conf. Ca pag. 306.