Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/171

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §209-214
―― 139 ――


     troduxit, quae appellatur ui bonorum raptorum, et est in-
     tra annum quadrupli [actio], post annum simpli: quae actio[1]
     utilis est, etsi quis unam rem, licet minimam, rapuerit.[2]
§210[§ 1]      Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam,[3]
     cuius primo capite cautum est, (ut) si quis hominem alie-[4]
     num || alienamue quadrupedem quae pecudum numero sit,[5]       pg.18
     iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuerit,[6]
     tantum domino dare damnetur. §211[§ 2] iniuria autem occidere in-[7]
     tellegitur, cuius dolo aut culpa id acciderit, nec ulla alia[8]
     lege damnum quod sine iniuria datur, reprehenditur; itaque[9]
     inpunitus est qui sine culpa et dolo malo casu quodam dam-
     num committit. §212[§ 3] Nec solum corpus in actione huius legis
     aestimatur; sed sane si seruo occiso plus dominus capiat[10]
     damni quam pretium serui sit, id quoque aestimatur, ueluti[11]
     si seruus meus ab aliquo heres institutus antequam iussu
     meo hereditatem cerneret, occisus fuerit: non enim tantum[12]
     ipsius pretium aestimatur, sed et hereditatis amissae quan-
     titas. item si ex gemellis uel ex comoedis uel ex sympho-[13]
     niacis unus occisus fuerit, non solum occisi fit aestimatio,
     sed eo amplius (id) quoque conputatur quod ceteri qui super-[14]
     sunt, depretiati sunt. idem iuris est etiam si ex pari mula-
     rum unam uel etiam ex quadrigis equorum unum occiderit.[15]
     §213[§ 4] Cuius autem seruus occisus est, is liberum arbitrium habet
     uel capitali crimine reum facere eum qui occiderit, uel hac[16]
     lege damnum persequi. §214[§ 5] Quod autem adiectum est in hac[17]
     lege qvanti in eo anno plvrimi ea res fverit, illud efficit,

     si clodum puta aut luscum seruum occiderit, qui in eo


  1. §210. = Inst. 4, 3 pr.
  2. §211. init. conf. Inst. 4, 3, 2
  3. §212. conf. Inst. 4, 3, 10
  4. §213. conf. Inst. 4, 3, 11
  5. §214. conf. Inst. 4, 3, 9.

  1. quiadrupli (conf. Ca pag. 289 inf.) actio Cn, quadrupli Inst.
  2. etsi] set si C, etiamsi Inst. || unam Inst., unuam C
  3. constituitur Inst., constituit C
  4. ut Inst., om. C
  5. alienamue Inst., eamue C || quae pecudum Inst., qua (conf. Ca pag. 290) recudum C
  6. aut fuit C aut fortasse fuerit Cn, fuit Inst.
  7. tantum C Inst.; tantum aes habent legis uerba (Dig. 9, 2, 2 pr.) || iniuria Inst., is iniuria C
  8. aut] a C, conf. Ca pag. 256
  9. reprehendic Cn, conf. Ca pag. 285 inf. et pag. 307
  10. si] i C
  11. sit id] sid C
  12. occisos C
  13. syponiacis C
  14. id quoque Inst., qui Cn, conf. Ca pag. 297 || quod ceteri qui supersunt depertiatis (uel depertiati sunt) Cn, quanto depretiati sunt qui supersunt Inst.
  15. quadrigis C, quadriga Inst.
  16. capitali crimine C, capitalis criminis Inst.
  17. adiectum] adistum C.