rit, secundum ea quae in superiore commentario rettulimus,[1]
sine furto possidere et usucapere potest. §202[§ 1] Interdum furti te-
netur qui ipse furtum non fecerit, qualis || est cuius ope con-[2] pg.181
silio furtum factum est: in quo numero est qui nummos tibi[3]
excussit, ut eos alius subriperet, uel obstitit tibi, ut alius[4]
subriperet, aut oues aut boues tuas fugauit, ut alius eas ex-[5]
ciperet et hoc ueteres scripserunt de eo qui panno rubro[6]
fugauit armentum. sed si quid per lasciuiam et non data[7]
opera ut furtum committeretur, factum sit, uidebimus an[8]
utilis actio dari debeat, cum per legem Aquiliam quae de[9]
damno lata (est), etiam culpa puniatur.[10]
§203[§ 2] Furti autem actio ei conpetit cuius interest rem saluam[11]
esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter con-
petit quam si eius intersit rem non perire. §204[§ 3] unde constat[12]
creditorem de pignore subrepto furti agere posse; adeo qui-[13]
dem, ut quamuis ipse dominus, id est ipse debitor, eam[14]
rem subripuerit, nihilo minus creditori conpetat actio furti.[15]
§205[§ 4] Item si fullo polienda curandaue aut sarcinator sarcienda ue-[16]
stimenta mercede certa acceperit eaque furto amiserit, ipse[17]
furti habet actionem, non dominus, quia domini nihil inter-[18]
est ea non periisse, cum iudicio locati a fullone aut sarcina-[19]
tore suum consequi possit, si modo is fullo aut sarcinator rei[20]
- ↑ §202. usque ad 10 debeat fere = Inst. 4, 1, 11
- ↑ §203. = Inst. 4, 1, 13
- ↑ §204. = Inst. 4, 1, 14
- ↑ §205. usque ad 22 possit et inde ab 138, 1 nam = Inst. 4, 1, 15.
- ↑ secundum] dum C
- ↑ qui Inst., cum Cn, conf. Ca pag. 293 || ope C, ope et Inst.
- ↑ nummos tibi C, tibi nummos Inst.
- ↑ eos alius C, alius eos Inst. || surriperet C, raperet Inst. || uel Cn, aut Inst.
- ↑ surriperet aut Cn, rem tuam exciperet uel Inst. || fugauit C, fugauerit Inst.
- ↑ eo qui Inst., eo qui eo C
- ↑ quid] quis C, quid eorum Inst.
- ↑ commiteretur Cn, admitteretur Inst. || sit C, est Inst. || an] ā· (i. e. aut?) Cn, conf. Ca pag. 255 inf.
- ↑ actio Inst., atque C, conf. Ca pag. 305 uers. 12 || dari Inst., deari C || aliquiliam C
- ↑ est addidit Goeschen (conf. Ca pag. 265 inf.)
- ↑ actio Inst., aoue C, conf. Ca pag. 305 l. l.
- ↑ eius intersit Inst., eum insit C (conf. Ca pag. 304 uers. 25)
- ↑ posse Cn; posse, etiamsi idoneum debitorem habeat, quia expedit ei pignori potius incumbere quam in personam agere Inst.
- ↑ quamuis Inst., que ū Cn, conf. Ca pag. 297 uers. 23 et uers. 28 et pag. 290 uers. 6 || dominus id est ipse C, om. Inst.
- ↑ conpetat Cn, competit Inst.
- ↑ polienda Inst., pullienda C
- ↑ eaque Inst., eaqua C, conf. Ca pag. 290
- ↑ interest Inst., id est Cn, conf. Ca pag. 272
- ↑ ea] ia? C, eam rem Inst. || perisse C, perire Inst.
- ↑ suum sequi C (conf. Ca pag. 260 uers. 3), rem suam persequi Inst. || posset (uel possset [conf. Ca pag. 284 inf.]) Cn, potest Inst. || sarcinator rei praestandae] sarcitor rem praestande pic (vel ᵱse [id est per se] vel fse vel ra vel similia] C; sarcitor formam in uicinia formae sarcinator uix admisit Gaius.