ipsum de quo loquimur, natura illud de quo superius expo-
suimus: sed uerius est natura tantum manifestum furtum
intellegi; neque enim lex facere potest, ut qui manifestus
fur non sit, manifestus sit, non magis quam qui omnino[1]
fur non sit, fur sit, et qui adulter aut homicida non sit,[2]
adulter uel || homicida sit; at illud sane lex facere potest, ut pg.179
proinde aliquis poena teneatur atque si furtum uel adulte-[3]
rium uel homicidium admisisset, quamuis nihil eorum ad-[4]
miserit.
§195[§ 1] Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi
causa rem alienam amouet, sed generaliter cum quis rem alie-[5]
nam inuito domino contrectat. §196[§ 2] Itaque si quis re quae apud[6]
eum deposita sit utatur, furtum committit; et si quis uten-
dam rem acceperit eamque in alium usum transtulerit, furti
obligatur, ueluti si quis argentum utendum acceperit, quasi
amicos ad cenam inuitaturus, et id peregre secum tulerit, aut[7]
si quis equum gestandi gratia commodatum longius aliquo[8]
duxerit, quod ueteres scripserunt de eo qui in aciem per-[9]
duxisset. §197[§ 3] Placuit tamen eos qui rebus commodatis aliter[10]
uterentur quam utendas accepissent, ita furtum committere,[11]
si intellegant id se inuito domino facere, eumque, si intel-[12]
lexisset, non permissurum; at si permissurum credant, ex-[13]
tra furti crimen uideri; optima sane distinctione, quod fur-[14]
tum sine dolo malo non committitur. §198[§ 4] Sed et si credat aliquis
inuito domino se rem contrectare, domino autem uolente id[15]
- ↑ §195. Inst. 4, 1, 6
- ↑ §196. fere =Inst. 4, 1 6
- ↑ §197. fere = Inst. 4, 1, 7
- ↑ §198. usque ad 136, 7 an neutro = Inst. 4, 1, 8.
- ↑ non sit] non si C
- ↑ adulter aut] adultera C, conf. Ca pag. 256
- ↑ teneat atqua C (conf. Ca pag. 290 uers. 19)
- ↑ admisset C
- ↑ causa Inst., causam Cn || amouet sed Inst., admouet et C || quis Inst., qui C || rem alienam C, alienam rem Inst.
- ↑ domino ex domito correctum C || contrectat Cn, contractat Inst. || re] rem C
- ↑ cenam inuitaturus Inst., cendam inutaturus rogauerit C (ex glossemate)
- ↑ gratia C, causa Inst. || commodatum C, commodatum sibi Inst. || longius Inst., longiuscum C, longius secum Goeschen
- ↑ 18-19 perduxisset Cn, equum perduxisset Inst.
- ↑ qui rebus Inst., quibus C
- ↑ utendas Inst., uttendas C || accepissent C, acceperint Inst.
- ↑ si intellegant id se] sunt elegant id se C, si se intellegant id Inst. || 21-22 intellexisset Inst., intellexissent C, conf. Ca pag. 265
- ↑ at Boecking, ut C, ac Inst. || credant Inst., credent C
- ↑ furti C, om. Inst. || distinctione Inst., distinctio est Cn, conf. Ca pag. 283 || quod Cn, quia Inst.
- ↑ contrectare] trectare C (conf. Ca pag. 260 uers. 3), commodatam sibi contrectare Inst.