Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/165

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §184-188
―― 133 ――


     rius eo usque manifestum furtum esse dixerunt, donec perferret[1]
     eo quo perferre fur destinasset: alii adhuc ulterius, quando-
     que eam rem fur tenens uisus fuerit; quae sententia non
     optinuit: sed et illorum sententia qui existimauerunt, donec
     perferret eo quo fur destinasset, deprehensum furtum mani-
     festum esse, ideo non uidetur probari, quia magnam recipit[2]
     dubitationem, utrum || unius diei an etiam plurium dierum[3]       pg.177
     spatio id terminandum sit; quod eo pertinet, quia saepe in[4]
     aliis ciuitatibus subreptas res in alias ciuitates uel in alias[5]
     prouincias destinant fures perferre: ex duabus itaque superio-[6]
     ribus opinionibus alterutra adprobatur; magis tamen pleri-
     que posteriorem probant. §185[§ 1] Nec manifestum furtum quid sit,[7]
     ex iis quae diximus intellegitur: nam quod manifestum non[8]
     est, id nec manifestum est. §186[§ 2] Conceptum furtum dicitur, cum[9]
     apud aliquem testibus praesentibus furtiua res quaesita et[10]
     inuenta sit: nam in eum propria actio constituta est, quam-[11]
     uis fur non sit, quae appellatur concepti. §187[§ 3] Oblatum furtum
     dicitur, cum res furtiua tibi ab aliquo oblata sit eaque apud[12]
     te concepta sit; utique si ea mente data tibi fuerit, ut apud[13]
     te potius quam apud eum qui dederit, conciperetur: nam[14]
     tibi, apud quem concepta est, propria aduersus eum qui[15]
     optulit, quamuis fur non sit, constituta est actio, (quae) ap-[16]
     pellatur oblati. §188[§ 4] Est etiam prohibiti furti (actio) aduersus[17]

     eum qui furtum quaerere uolentem prohibuerit.[18]


  1. §185. = Inst. 4, 1, 3; conf. Dig. 47, 2, 8 (Gaius libro XIII ad edictum prouinciale)
  2. §186. = Inst. 4, 1, 4
  3. §187. = Inst. 4, 1, 4
  4. §188. = Inst. 4, 1, 4.

  1. usque manifestum furtum] in Cn fortasse usque fac|tum manifestum furtum uel omisso hoc ultimo uocabulo scriptum erat, conf. Ca
  2. utrum quia an quod uoluerit Cn, non liquet
  3. dubitatione C
  4. quia Cn; fortasse quod scribendum (conf. Ca pag. 294 uers. 38)
  5. surrepte ress C
  6. peruincias Cn, conf. Ca pag. 289 || fures] fur C (conf. Ca pag. 298 uers. 25) || proferre Cn
  7. nec Inst. Dig., ni C, conf. Ca pag. 280 || quid Inst. Dig., quod Cn, conf. Ca pag. 294 uers. 28
  8. quod Inst. Dig., quae Cn, conf. Ca pag. 294 inf.
  9. id C, id scilicet Inst., hoc scilicet Dig. || manifestum est] conf. Ca pag. 278 uers. 18
  10. furtiua Inst., furtibusa C, conf. Ca pag. 315 uers. 29 et pag. 258 uers. 12 || quaesita Inst., quasita? Cn, conf. Ca pag. 290
  11. sit Inst., est Cn || actio Inst., a C, conf. Ca pag. 256
  12. tibi ab aliquo C, ab aliquo tibi Inst.
  13. utique Inst., uel utique C (conf. Ca pag. 309 uers. 16) || data tibi C, tibi data Inst.
  14. quam apud Inst., quap Cn, conf. Ca pag. 291 inf.
  15. est Cn, sit Inst.
  16. quae Inst., om. C (conf. Ca pag. 290 uers. 7)
  17. oblati Inst., obliti C || etiam Inst., et? C, conf. Ca pag. 267 || actio Inst., om. C (conf. Ca pag. 256 uers. 24)
  18. querere C, quaerere testibus praesentibus Inst.