Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/164

Haec pagina emendata et bis lecta est
III §180-184
―― 132 ――


     tione; sed si condemnatus sit, sublata litis contestatione[1]
     incipit ex causa iudicati teneri. et hoc (est) quod apud ue-[2]
     teres scriptum est, ante litem contestatam dare debitorem
     oportere, post litem contestatam condemnari oportere, post
     condemnationem iudicatum facere oportere. §181[§ 1] unde fit, ut si
     legitimo iudicio debitum petiero, postea de eo ipso iure agere[3]
     non possim, quia inutiliter intendo dari mihi oportere, quia
     litis contestatione dari oportere desiit: aliter atque si imperio
     continenti iudicio egerim; tunc enim nihilo minus obligatio
     durat, et ideo ipso iure postea agere possum, sed debeo per[4]
     exceptionem rei iudicatae uel in iudicium deductae summo-[5]
     ueri. quae autem legitima || iudicia et quae imperio con-[6]       pg.176
     tinentia (sint), sequenti commentario referemus.
§182[§ 2]      Transeamus nunc ad obligationes quae ex delicto na-
     scuntur, ueluti si quis furtum fecerit, bona rapuerit, dam-
     num dederit, iniuriam commiserit: quarum omnium rerum
     uno genere consistit obligatio, cum ex contractu obligationes[7]
     in īīīī genera diducantur, sicut supra exposuimus.[8]
§183[§ 3]      Furtorum autem genera Ser. Sulpicius et Masurius Sabi-
     nus īīīī esse dixerunt, manifestum et nec manifestum, con-
     ceptum et oblatum: Labeo duo, manifestum (et) nec mani-[9]
     festum; nam conceptum et oblatum species potius actionis
     esse furto cohaerentes quam genera furtorum; quod sane
     uerius uidetur, sicut inferius apparebit. §184 Manifestum furtum[10]
     quidam id esse dixerunt, quod dum fit, deprehenditur: alii[11]
     uero ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi fit, ueluti
     si in oliueto oliuarum, in uineto uuarum furtum factum est,[12]
     quamdiu in eo oliueto aut uineto fur sit; aut si in domo fur-[13]

     tum factum sit, quamdiu in ea domo fur sit: alii adhuc ulte-


  1. §181. sequenti commentario] 4, 103—109
  2. §182. supra] § 89
  3. §183. init. et inde ab 21 duo fere = Inst. 4, 1, 3 || inferius] §§ 186 seq.

  1. si] sed Cn, conf. Ca pag. 301 uers. 6
  2. est addidit Goeschen (conf. Ca pag. 265 inf.)
  3. debitum] debit C, conf. Ca pag. 305
  4. possumus Cn, conf. Ca pag. 278 || per] p̄ Cn, conf. Ca pag. 284 uers. 13
  5. exceptionem] excon C, conf. Ca pag. 267
  6. 12-13 continentia sint Mommsen, continente potius quam contineant in C uidetur extare || refetemus aut repetemus? C
  7. constitit Cn
  8. in] im C || deducantur C
  9. obligatum C || et nec Inst., nec C
  10. manifestum furtum] metum fructum C, conf. Ca pag. 278
  11. esse] conf. Ca pag. 265 uers. 37 || quod] quo Cn, conf. Ca pag. 295
  12. oliueto] solibeto C || est Cn, expectes sit
  13. fur sit aut Hollweg, fueritasita C, conf. Ca pag. 256 uers. 10.