rem amitto, nam et prior debitor liberatur et posterior obli-
gatio nulla est: non idem iuris est si a seruo stipulatus fuero,[1]
nam tunc (prior) proinde adhuc obligatus tenetur, ac si[2]
postea a nullo stipulatus fuissem. §177[§ 1] Sed si eadem persona sit,[3]
a qua postea stipuler, ita demum nouatio fit, si quid in poste-
riore stipulatione noui sit, forte si condicio aut dies aut spon-[4]
sor adiciatur aut detrahatur. §178 Sed quod de sponsore diximus,[5]
non constat: nam diuersae scholae auctoribus placuit nihil
ad nouationem proficere sponsoris adiectionem aut detractio-[6]
nem. §179[§ 2] Quod autem diximus, si condicio adiciatur, nouatio-
nem fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam nouatio-[7]
nem, si condicio extiterit; alioquin si defecerit, durat prior
obligatio: sed uideamus num is qui eo nomine agat, doli[8]
mali aut pacti conuenti exceptione possit summoueri, quia
uidetur inter eos id actum, ut ita ea res peteretur, si poste-[9]
rioris || stipulationis extiterit condicio; Ser. tamen Sulpicius pg. 175
existimauit statim et pendente condicione nouationem fieri,
et si defecerit condicio, ex neutra causa agi posse (et) eo[10]
modo rem perire; qui consequenter et illud respondit, si quis
id quod sibi L. Titius deberet, a seruo fuerit stipulatus, no-[11]
uationem fieri et rem perire, quia cum seruo agi non posset:
(sed) in utroque casu alio iure utimur: nec magis his casi-
bus nouatio fit, quam si id quod tu mihi debeas, a pere-
grino, cum quo sponsus communio non est, spondes uerbo[12]
stipulatus sim.
§180 Tollitur adhuc obligatio litis contestatione, si modo legi-
timo iudicio fuerit actum: nam tunc obligatio quidem prin-[13]
cipalis dissoluitur, incipit autem teneri reus litis contesta-[14]
- ↑ idem Inst., id? C, conf. Ca pag. 262
- ↑ prior Inst., om. C || athuc obligatus tenetur Cn, obligatus manet Inst.
- ↑ a nullo C, nullus codices Institutionum || stipulatus ex stipulatos correctum C
- ↑ aut dies aut sponsor] uel sponsor aut dies Cn, aut dies aut fideiussor Inst.
- ↑ detrahatur Inst., trahatur C || quod] quae Cn, conf. Ca pag. 294 inf. || diximus Boecking, dixi C, conf. Ca pag. 263 uers. 10 et pag. 278
- ↑ detractationem Cn
- ↑ oportet Inst., c̄· Cn (conf. Ca pag. 283)
- ↑ uideamus] conf. Ca pag. 277 inf.
- ↑ ita ex itia correctum C
- ↑ et addidit Boecking
- ↑ 20-21 nouationum C, conf. Ca pag. 282 uers. 3 et pag. 280 inf.
- ↑ sponsus Savigny, sponsio C
- ↑ fuerit ex fierit correctum C
- ↑ dissoluit incipiat C || litibus Cn.