Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/162

Haec pagina emendata et bis lecta est
III §172-176
―― 130 ――


     quod debetur, pro parte recte soluitur; an autem in partem[1]
     acceptum fieri possit, quaesitum (est).
§173      Est etiam alia species imaginariae solutionis per aes[2]
     et libram; quod et ipsum genus certis in causis receptum est,[3]
     ueluti si quid eo nomine debeatur quod per aes et libram[4]
     gestum sit, siue quid ex iudicati causa deb(eatur. §174 eaque res ita[5]
     ag)itur: adhibentur non minus quam quinque testes et libri-
     pens; deinde is qui liberatur, ita oportet loquatur qvod ego tibi
     tot milibvs condemnatvs svm, me eo nomine a te solvo liberoqve[6]
     hoc aere aeneaqve libra: hanc tibi libram primam postremam-[7]
     qve expendo (secvndvm) legem pvblicam. deinde asse percutit[8]
     libram eumque dat ei a quo liberatur, ueluti soluendi causa.[9]
     §175 Similiter legatarius heredem eodem modo liberat de legato
     quod per damnationem relictum est, ut tamen scilicet, sicut
     iudicatus condemnatum se esse significat, ita heres testamento[10]
     se dare damnatum esse dicat. de eo tamen tantum potest
     heres eo modo liberari, quod pondere numero constet; et[11]
     ita si certum sit: quidam et de eo || quod mensura constat       pg.174
     idem existimant.[12]
§176[§ 1]      Praeterea nouatione tollitur obligatio, ueluti si quod tu[13]
     mihi debeas, a Titio dari stipulatus sim; nam interuentu
     nouae personae noua nascitur obligatio et prima tollitur trans-
     lata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipu-[14]
     latio inutilis sit, tamen prima nouationis iure tollatur, ueluti[15]
     si quod mihi debes, a Titio post mortem eius uel a muliere[16]

     pupilloue sine tutoris auctoritate stipulatus fuero; quo casu[17]


  1. §176. = Inst. 3, 29, 3.

  1. debet C || recte] debet recte solui recte? C || an] a· (i. e. aut? conf. Ca pag. 255 inf.) Cn
  2. 3-4 aes et] aes etiam Cn, conf. Ca pag. 267 uers. 12
  3. receptisum C
  4. debeat C
  5. sit Huschke, ēt̄· (i. e. etiam pro esset?, conf. Ca pag. 266 inf.) Cn || quid] quodt Cn, conf. Ca pag. 294 || 6-7 debeatur. eaque res ita agitur: adhibentur Krueger e. g. proposuit, debit athibemur? C, conf. Ca
  6. milibus Cn, scribendum fortasse milia (uel milium), conf. Ca pag. 278 inf.) || condemnatvs svm] conf. tamen Ca; in formula fuerit damnas svm | eo nomine a te] eonmenxcte? C, conf. Ca | liueroquam Cn, conf. Ca pag. 290
  7. 10-11 postremanquam Cn, conf. Ca pag. 290
  8. expendo secvndvm] expende C, conf. Ca pag. 300 uers. 16 et Gai. 2, § 104
  9. dat ei] detel C || quo] quod Cn, conf. Ca pag. 293 || liberatum C, conf. Ca pag. 306 inf.
  10. condemnati C, conf. Ca pag. 305 uers. 33 || testamento] conf. Ca pag. 308 uers. 25
  11. librari C
  12. idem Goeschen, ind C, conf. Ca pag. 262
  13. quod Cn, id quod Inst.
  14. interdum Inst., indum C, conf. Ca pag. 304
  15. tollatur C, tollitur Inst.
  16. quod Cn, id quod Inst. || debes C, tu debebas Inst.
  17. quo Inst., quod Cn, conf. Ca pag. 293.