cuit: quodsi minoris emeris, habebis mecum scilicet actio-[1]
nem, quia qui mandat ut c̄ milibus emeretur, is utique man-[2]
dare intellegitur, uti minoris, si posset, emeretur. §162[§ 1] In summa[3]
sciendum (est, quotiens) aliquid gratis (faciendum) dederim,[4]
quo nomine si mercedem statuissem, locatio et conductio
contraheretur, mandati esse actionem, ueluti si fulloni po-
lienda curandaue uestimenta (dederim) aut sarcinatori sar-[5]
cienda.
§163[§ 2] Expositis generibus obligationum quae ex contractu na-
scuntur, admonendi sumus adquiri nobis non solum per nos-
met ipsos, sed etiam per eas personas quae in nostra pote-[6]
state manu mancipioue sunt. §164[§ 3] Per liberos quoque homines[7]
et alienos seruos quos bona fide possidemus, adquiritur no-
bis, sed tantum ex duabus causis, id est si quid ex operis
suis uel ex re nostra adquirant. §165[§ 4] Per eum quoque seruum in
quo usumfructum habemus, similiter ex duabus istis causis[8]
nobis adquiritur. §166 Sed qui nudum ius Quiritium in seruo
habet, licet dominus sit, minus tamen iuris in ea re habere[9]
intellegitur quam usufructuarius et bonae fidei possessor:[10]
nam placet ex nulla causa ei adquiri posse; adeo ut etsi no-[11]
minatim ei dari stipulatus fuerit seruus, mancipioue nomine[12]
eius acceperit, || quidam existiment nihil ei adquiri. §167[§ 5] Com-[13] pg.172
munem seruum pro dominica parte dominis adquirere cer-
tum est, excepto eo quod uni nominatim stipulando aut man-[14]
cipio accipiendo illi soli adquirit, uelut cum ita stipuletur[15]
titio domino meo dari spondes? aut cum ita mancipio acci[16]
piat hanc rem ex ivre qviritivm l. titii domini mei esse aio
- ↑ §162. inde ab 6 si = Inst. 3, 26, 13
- ↑ §163. = Inst. 3, 28 pr.
- ↑ §164. = Inst. 3, 28, 1
- ↑ §165. = Inst. 3, 28, 2
- ↑ §167. usque ad 26 spondes = Inst. 3, 28, 3.
- ↑ mec̄ (conf. Ca pag. 260) scilicet Cn, ad inuersum uerborum ordinem ducunt Inst.
- ↑ quia C', quoniam Inst. || ut C, ut sibi Inst. || 2-3 mandari C, mandasse Inst.
- ↑ uti C, ut Inst. || emeretur Inst., emeret C
- ↑ ( ) et ( ) addidum duce fere Goescheno
- ↑ dederim hoc loco addendum esse suadent Inst
- ↑ eas C, eas quoque Inst.
- ↑ liberos Inst., libereos Cn, conf. Ca pag. 276
- ↑ usumfructum C, usum fructum uel usum Inst.
- ↑ habet ex habent correctum C
- ↑ possessor] conf. Ca pag. 284 inf.
- ↑ causa] causa alia Cn
- ↑ mancipiouel Cn, conf. Ca pag. 309 || nomine] nomen C, conf. Ca pag. 282
- ↑ existimant C || adquri C, conf. Ca pag. 297 inf.
- ↑ stipulando aut mancipio accipiendo] stipulando uel mancipiando aut mancipio accipiendo Cn, stipulando aut per traditionem accipiendo Inst.
- ↑ adquirit Inst., adquiritur C, conf. Ca pag. 306 || uelut Cn, ueluti Inst.
- ↑ dari C, dare Inst.