Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/16

Haec pagina emendata et bis lecta est


―― VIII ――


plurimarum origines ut monstrarem operam dedi in indice notarvm sub finem apographi mei (pag. 253-312) typis descripto. Ad hunc igitur indicem eos qui nostra editione usuri sunt sescenties in apparatu critico delegauimus additis his uerbis: conf. Ca pag....; ueluti I § 43 (in apparatu critico huius editionis pag. 9 ad uersum 10) uerba praescribit] postscribit Cn, conf. Ca pag. 286 significant, quam facile fieri potuerit ut pro praescribit per scripturae compendium exararetur postscribit, intellectum iri, si in indice illo notarvm (pag. 286 uers. 5. 6) simillimae praepositionum post et prae notae conferantur.

  Sed haec leuiora; illa uero grauia, quae ad glossemata spectant; de quibus admodum lubrica quaestio est: nam cum scholarum in usum Institutiones scripserit Gaius, neque copiosior explicatio offendit neque eiusdem sententiae iterata repetitio; alibi, ubi paucis uerbis praeter expectationem insertis sententia turbatur, cum in libro C multa commata atque adeo longiora enuntiata librariorum ad finem properantium oculis omissa esse constet, plerique ex eis uiris doctis, qui Gaium ediderunt, maluerunt de supplementis ad orationem Gaianam redintegrandam adsciscendis cogitare, atque paucis glossis codicem C inquinatum esse censuerunt. Sane non nimis pauca ac plura quam ex eis expectes, quae in prooemii apographo meo praemissi pagina xx breuissime dixi, in librum C irrepsisse glossemata is, qui diligentius animum aduertet, cum sententiarum conexu docebitur tum Institutionum Iustinianarum comparatione, quae in nonnullis locis ex Gaio haustis recte glossematis illis carent. Haec adulterina additamenta pleraque singulis uel paucis uerbis comprehensa sunt, quibus glossatores praecipue aut uerborum structuram adiuuare aut sententiae uel uocabuli alicuius uim explicare studuerant; exemplis a me in Ca l. l. collectis facili negotio alia exempla ex hac editione ipsa addas; glossemata enim omnia, nisi quae in apparatum criticum relegauimus[1]), in ipso uerborum Gaianorum contextu his uncinis [ ] saepsimus. conf. e.g. II § 94 etc. etc.[2]). Potest sane fieri ut plura quam in hac edi-


  1. Paucas illas atque ex parte ineptas rubricas, quas in libri I initio (§§ 1. 8. 9. 13. 14. 18. 20. 28 ) secunda manus (C2) et alibi passim prima manus (uel rubricator) addidit (I § 166; II §§ 80. 109. 174. 192. 224. 229. 235; III § 139 - aliae rubricae nunc legi nequeunt, conf. Ca pag. xxviii seq.), quamquam non ab ipso Gaio scriptas esse constat, intra hos uncinos [ ] suis locis in ipso uerborum Gaianorum contextu ut lectorum commodo consuleremus retinuimus.
  2. Facillime ea glossemata deprehenduntur, quae codicis C corrector (nobis C2) temere ex suo ingenio adiecit: ea non modo superuacanea sunt (sic indices et argumenta paragraphorum), sed ex parte per sententiae rationem ne ferri quidem possunt.