Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/159

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §156-161
―― 127 ――


     opinionem contra sentientis, quia non aliter Titio credidisses,[1]
     quam si tibi mandatum esset. §157 Illud constat, si quis de ea re
     mandet quae contra bonos mores || est, non contrahi obligatio-[2]
     nem, ueluti si tibi mandem, ut Titio furtum aut iniuriam fa-[3]
     cias. §158 Item si quis post (mortem suam uel post) mortem meam[4]
     faciendum (mihi) mandet, inutile mandatum est, quia generali-[5]
     ter placuit ab heredis persona obligationem incipere non pos-
     se. §159[§ 1] Sed recte quoque consummatum mandatum si, dum adhuc[6]
     integra res sit, reuocatum fuerit, euanescit. §160[§ 2] Item si adhuc
     integro mandato mors alterutrius alicuius interueniat, id est[7]
     uel eius qui mandauerit uel eius qui mandatum susceperit,[8]
     soluitur mandatum; sed utilitatis causa receptum est, ut si[9]
     mortuo eo qui mihi mandauerit, ignorans eum decessisse
     executus fuero mandatum, posse me agere mandati actione;[10]
     alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum mihi adferret.[11]
     et huic simile est quod plerisque placuit, si debitor meus[12]
     manumisso dispensatori meo per ignorantiam soluerit, libe-
     rari eum, cum alioquin stricta iuris ratione non posset libe-[13]
     rari eo quod alii soluisset quam cui soluere deberet. §161[§ 3] Cum[14]
     autem is cui recte mandauerim, egressus fuerit mandatum,
     ego quidem eatenus cum eo habeo mandati actionem, quate-[15]
     nus mea interest inplesse eum mandatum, si modo inplere
     potuerit; at ille mecum agere non potest. itaque si manda-
     uerim tibi, ut uerbi gratia fundum mihi sestertiis c̄ emeres,
     tu sestertiis cl emeris, non habebis mecum || mandati actio-[16]       pg.171
     nem, etiamsi tanti uelis mihi dare fundum, quanti emen-[17]

     dum tibi mandassem; idque maxime Sabino et Cassio pla-


  1. §159. inde ab 8 recte = Inst. 3, 26, 9
  2. §160. fere = Inst. 3, 26, 10.
  3. §161. inde ab 1 quodsi fere = Inst. 3, 26, 8

  1. contra sentientis Mommsen, consentientis C, conf. Ca pag. 260 uers. 3 et uers. 13 || quia Inst.; incertum, utrum quod an quia uoluerit Cn
  2. contrahi] conf. Ca pag. 260 uers. 17
  3. si tibi] tisibiC || mandemus Cn, conf. Ca pag. 278 || aut] autem Cn, conf. Ca pag. 257
  4. pos C, conf. Ca pag. 285 || ( ) e. g. addidit Krueger
  5. mihi addidit Huschke (conf. Ca pag. 277 uers. 18)
  6. consummatur (conf. Ca pag. 306 inf.) mandatum C, mandatum contractum Inst. (rectius; nam consummare mandatum est exequi)
  7. mandato Inst., mandatum C, conf. Ca pag. 305 uers. 21 et uers. 26 || alicuius C, om. Inst. (multo probabilius)
  8. mandauerit Inst., mandarit C || (altero loco) qui Inst., cui C
  9. ut si C et Inst. libri nonnulli, si Inst. libri alii
  10. furo C
  11. adferret] non atferet Cn, afferat Inst. (codices deteriores aut afferet aut afferret)
  12. quod] conf. Ca pag. 294 uers. 25 || plerisque C, om. Inst.
  13. possent Cn, conf. Ca pag. 265
  14. eo quod Cn, quia Inst.
  15. quidem] quid C, conf. Ca pag. 262 uers. 30 || attionem Cn, conf. Ca pag. 305
  16. sestertiis] se C, conf. Ca pag. 305 med.
  17. dari C.