Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/157

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §148-153
―― 125 ――


     dendorum. §149[§ 1] Magna autem quaestio fuit, an ita coiri possit
     societas, ut quis maiorem partem lucretur, minorem damni
     praestet: quod Q. Mucius (contra naturam societatis esse exi-[1]
     stimauit; sed Ser. Sulpicius, cuius) etiam praeualuit senten-[2]
     tia, adeo ita coiri posse societatem existimauit, ut dixerit illo[3]
     quoque modo coiri posse, ut quis nihil omnino damni prae-[4]
     stet, sed lucri partem capiat, si modo opera eius tam pre-
     tiosa uideatur, ut aequum sit eum cum hac pactione in so-
     cietatem admitti: nam et ita posse coiri societatem constat,[5]
     ut unus pecuniam conferat, alter non conferat, || et tamen[6]       pg.168
     lucrum inter eos commune sit; saepe enim opera alicuius[7]
     pro pecunia ualet. §150[§ 2] Et illud certum est, si de partibus lucri
     et damni nihil inter eos conuenerit, [tamen] aequis ex parti-[8]
     bus commodum et incommodum inter eos commune esse;[9]
     sed si in altero partes expressae fuerint, uelut in lucro, in[10]
     altero uero omissae, in eo quoque quod omissum est similes[11]
     partes erunt. §151[§ 3] Manet autem societas eo usque, donec in eodem
     consensu perseuerant; at cum aliquis renuntiauerit societati,[12]
     societas soluitur: sed plane si quis in hoc renuntiauerit[13]
     societati, ut obueniens aliquod lucrum solus habeat, ueluti
     si mihi totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset
     relictus, in hoc renuntiauerit societati, ut hereditatem solus
     lucri faciat, cogetur hoc lucrum communicare; si quid uero[14]
     aliud lucri fecerit quod non captauerit, ad ipsum solum per-[15]
     tinet: mihi uero quidquid omnino post renuntiatam societa-[16]
     tem adquiritur, soli conceditur. §152[§ 4] Soluitur adhuc societas
     etiam morte socii, quia qui societatem contrahit, certam

     personam sibi eligit. §153[§ 5] Dicitur etiam capitis deminutione solui


  1. §149. conf. (ex parte fere =) Inst. 3, 25, 2
  2. §150. conf. Inst. 3, 25, 1 et 3
  3. §151. = Inst 3, 25, 4
  4. §152. = Inst. 3, 25, 5.
  5. §153. inde ab 2 si = Inst. 3, 25, 8

  1. 3-4 ( ) fere ad Inst. (duce Goescheno) suppletum; pro existimauit possis etiam de dixit uel similibus uerbis cogitare
  2. etiam (Mommsen mauult iam) praeualuit sententia Cn, sententia praeualuit Inst.
  3. extimauit C
  4. modo] m̄ C, conf. Ca pag. 277
  5. nam Inst., non Cn, conf. Ca pag. 280 || posse coire Cn, coiri posse uel coire posse Inst.
  6. unus C, alter Inst.
  7. conmune ex conmunie uel potius ex munie correctum C¹ || sepe enim Cn, quia saepe Inst.
  8. tamen Cn, deleuit Mommsen
  9. et Boecking, ut C
  10. uelut Cn, ad ueluti ducere uidentur Inst.
  11. eo Inst., eodem Cn || omissum C, praetermissum Inst.
  12. consensu Inst., sensu C, conf. Ca pag. 260 uers. 3 || perseuerant Cn, perseuerauerint Inst.
  13. societas soluitur C, soluitur societas Inst. || in C, callide in Inst.
  14. faciat C, faceret Inst. || coget C, cogitur Inst. (codices plurimi)
  15. fecerit C, faciat uel faceret Inst.
  16. uero Inst., uero ex uiro correctum? Cn.