Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/156

Haec pagina emendata et bis lecta est
III §145-148
―― 124 ――


     conductio familiaritatem aliquam inter se habere uidentur,
     ut in quibusdam causis quaeri soleat, utrum emptio et uen-
     ditio contrahatur an locatio et conductio: ueluti si qua res
     in perpetuum locata sit, quod euenit in praediis municipum[1]
     quae ea lege locantur, ut quamdiu [id] uectigal praestetur,[2]
     neque ipsi conductori neque heredi eius praedium auferatur;[3]
     sed magis placuit locationem conductionemque esse. §146 Item
     [quaeritur] si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in singu-[4]
     los qui integri exierint, pro sudore denarii xx mihi darentur,
     in eos uero singulos qui occisi aut debilitati fuerint, denarii[5]
     mille, quaeritur utrum emptio et uenditio an locatio et con-
     ductio contrahatur: et magis placuit eorum qui integri exie-
     rint, locationem et conductionem contractam uideri, at eorum
     qui occisi aut debilitati sunt, emptionem et uenditionem esse;
     idque ex accidentibus apparet, tamquam sub condicione ||[6]
     facta cuiusque uenditione an locatione: iam enim non dubi-[7]       pg.167
     tatur quin sub condicione res ueniri aut locari possint. §147[§ 1] Item[8]
     quaeritur, si cum aurifice mihi conuenerit, ut is ex auro
     suo certi ponderis certaeque formae anulos mihi faceret, et[9]
     acceperit uerbi gratia denarios cc, utrum emptio et uenditio[10]
     an locatio et conductio contrahatur: Cassius ait materiae[11]
     quidem emptionem uenditionemque contrahi, operarum autem[12]
     locationem et conductionem; sed plerisque placuit emptionem
     et uenditionem contrahi: atqui si meum aurum ei dedero,[13]
     mercede pro opera constituta, conuenit locationem conduc-[14]
     tionem contrahi.
§148[§ 2]      Societatem coire solemus aut totorum bonorum aut unius[15]

     alicuius negotii, ueluti mancipiorum emendorum aut uen-[16]


  1. §147. fere = Inst. 3, 24, 4
  2. §148. = Inst. 3, 25 pr.

  1. ēuenit C, conf. Ca pag. 312
  2. id hic deletum est duce fere Puchta
  3. autferatur C
  4. queritur Cn (ex glossemate)
  5. denarios C
  6. apparet C, apparere Huschke
  7. uenditionem an locationem C
  8. locari ex locumari correctum C
  9. faceret Inst., facere C
  10. acciperet C Inst. || uenditio Inst., uendito C
  11. contrahatur Cn, contrahi uideatur Inst.
  12. quidem Inst., quid Cn, conf Ca pag. 262 || uenditionemque Inst., uenditionem quam Cn (conf. Ca pag. 290) || operarum Cn, operae Inst.
  13. atqui si Cn, quodsi Inst.
  14. mercede Inst., mercedem Cn || locationem conductionem C, ad locationem et conductionem ducunt Inst.
  15. totorum Inst., tutorum C || post bonorum Inst. addunt quam Graeci specialiter χοινοπραξίαν appellant,
  16. negoti C, negotiationis Inst. || mancipiorum Inst., mancipior Cn, conf. Ca pag. 299 || aut uendendorum Ca, uendendorumque Inst.