prietas desideratur, sed sufficit eos qui negotium gerunt,[1]
consensisse unde inter absentes quoque talia negotia con-[2]
trahuntur, ueluti per epistulam aut per internuntium, cum[3]
alioquin uerborum obligatio inter absentes fieri non possit.
§137[§ 1] Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo quod alte-[4]
rum alteri ex bono et aequo praestare oportet, cum alioquin
in uerborum obligationibus alius stipuletur, alius promittat,
et in nominibus alius expensum ferendo obliget, alius obli-[5]
getur. §[138] [sed absenti expensum ferri potest, etsi uerborum[6]
obligatio cum absente contrahi non possit.]
[de emptione et venditione.][7]
§139[§ 2] Emptio et uenditio contrahitur, cum de pretio conuenerit,[8]
quamuis nondum pretium numeratum sit, ac ne arra qui-
dem data fuerit: nam quod arrae nomine datur, argumen-
tum est emptionis et uenditionis contractae. §140[§ 3] Pretium autem
certum esse debet: nam alioquin si ita inter nos conuenerit,[9]
ut quanti Titius rem aestimauerit, tanti sit empta, Labeo
negauit ullam uim hoc negotium habere; cuius opinionem
Cassius probat: Ofilius et eam emptionem et uenditionem;[10]
cuius opinionem Proculus secutus est. §141[§ 4] Item pretium in nu-
merata pecunia con||sistere debet: nam in ceteris rebus an[11] pg.165
pretium esse possit, ueluti homo aut toga aut fundus alterius[12]
rei (pretium esse possit), ualde quaeritur: nostri praecepto-[13]
res putant etiam in alia re posse consistere pretium; unde[14]
illud est quod uulgo putant per permutationem rerum empti-[15]
onem et uenditionem contrahi, eamque speciem emptio-
- ↑ §137. usque ad 6 oportet = Dig. 44, 7, 2, 3; §137 usque ad 7 promittant = Inst. 3, 22, 3
- ↑ §139. = Inst. 3, 23 pr.
- ↑ §140. usque ad 17 empta = Inst. 3, 23, 1
- ↑ §141. usque ad 123, 12 esse fere = Inst. 3, 23, 2. §141 aliqua parte] Iliad. 7, 472 — 475
- ↑ desideratur Dig., desiderat C || negotium C Inst., negotia Dig.
- ↑ consensisse C, consentire Dig. Inst.
- ↑ aut per internuntium Cn, uel per nuntium Dig., aut per nuntium Inst.
- ↑ de eo C Dig., in id Inst. || uerba inde ab 7 alius stipuletur usque ad 8 nominibus in C per errorem bis scripta sunt
- ↑ obliget] obligetur C, conf. Ca pag. 306
- ↑ 9-10 § 138 ut glossema expulit Krueger (conf. § 136 in fine)
- ↑ 12 suppletum ex Inst.
- ↑ cum C, simulatque Inst.
- ↑ nam Cn, om. Inst.
- ↑ post uenditionem intercidit fortasse esse existimauit uel simile aliquid
- ↑ nam Inst., in C, conf. Ca pag. 280
- ↑ homo Inst., hoc modo C || toga aut fundus C, fundus aut toga Inst.
- ↑ ( ) additum ex Inst.
- ↑ putant etiam in alia re posse consistere pretium Cn, etiam in alia re putant posse pretium consistere Inst. (codices meliores)
- ↑ putant C, ad dicitur lectionem ducunt Inst.