scriptio fit, ueluti si id quod tu ex emptionis causa aut con-[1]
ductionis aut societatis mihi debeas, id expensum tibi tulero.
§130 A persona in personam transscriptio fit, ueluti si id quod mihi[2]
Titius debet, tibi id ex||pensum tulero, id est si Titius te[3] pg.163
delegauerit mihi. §131 Alia causa est eorum nominum quae arca-
ria uocantur: his enim rei, non litterarum obligatio con-[4]
sistit, quippe non aliter ualent, quam si numerata sit pecu-[5]
nia; numeratio autem pecuniae re facit obligationem: qua[6]
de causa recte dicemus arcaria nomina nullam facere obliga-
tionem, sed obligationis factae testimonium praebere. §132 unde
(non) proprie dicitur arcariis nominibus etiam peregrinos[7]
obligari, quia non ipso nomine, sed numeratione pecuniae[8]
obligantur; quod genus obligationis iuris gentium est. §133 trans-[9]
scripticiis uero nominibus an obligentur peregrini, merito[10]
quaeritur, quia quodammodo iuris ciuilis est talis obligatio:[11]
quod Neruae placuit: Sabino autem et Cassio uisum est, si
a re in personam fiat nomen transscripticium, etiam peregri-
nos obligari; si uero a persona in personam, non obligari.
§134 Praeterea litterarum obligatio fieri uidetur chirographis et
syngraphis, id est si quis debere se aut daturum se scribat,[12]
ita scilicet si eo nomine stipulatio non fiat: quod genus obli-[13]
gationis proprium peregrinorum est.
§135[§ 1] Consensu fiunt obligationes in emptionibus uenditio-[14]
nibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.
§136[§ 2] Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationes con-[15]
trahi, quia neque uerborum || neque scripturae ulla pro-[16] pg.164
- ↑ §135. = Dig. 44, 7, 2 pr.; Inst. 3, 22 pr.
- ↑ §136. usque ad pag. 122, 3 internuntium = Dig. 44, 7, 2, 1 et 2; § 136 usque ad 26 quia neque et inde ab 122, 1 sed usque ad 3 internuntium = Inst. 3, 22, 1 et 2.
- ↑ tu] m̄ (i. e. pro mihi?, conf. Ca pag. 277) Cn || emptionis ex emptiones correctum Ci || causa aut] c̄ā· Cn, conf. Ca pag. 259
- ↑ personam] personum Cn, conf. Ca pag. 279 inf. et pag. 282 uers. 3
- ↑ tibi id C, tibi mauult Krueger || te] tese C
- ↑ rei] rebus Cn
- ↑ quippe Cn, conf. Ca pag. 312 || ualet C
- ↑ re] rein C || qua] quam Cn, conf. Ca pag. 289 inf.
- ↑ non addidit Huschke || dicit C
- ↑ ipse nome C, conf. Ca pag. 282 || nomenratione C || pecuniae] ꝑēcae Ca, conf. Ca pag. 287
- ↑ 13-14 tresscripticiis C, conf. Ca pag. 308
- ↑ obiligentur Cn
- ↑ quaerit Cn
- ↑ se scribat] sesscribat C
- ↑ scilicet si Goeschen, scilicet ut si Cn
- ↑ emptionibus Dig. Inst., emptionibus et C
- ↑ istis Dig. Inst., stis C || consensu Dig. Inst., concensu C || dicimus obligationes Cn, dicimus obligationem Dig., dicitur obligatio Inst.
- ↑ quia Dig. Inst., quo Cn, conf. Ca pag. 293.