Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/152

Haec pagina emendata et bis lecta est
III §124-129
―― 120 ――


     uerint, tamen dumtaxat xx tenebuntur); pecuniam autem
     creditam dicimus non solum eam quam credendi causa da-
     mus, sed omnem quam tum cum contrahitur obligatio, cer-[1]
     tum est debitum iri, id est (quae) sine ulla condicione dedu-[2]
     citur in obligationem; itaque et ea pecunia quam in diem[3]
     certum dari stipulamur, eodem numero est, quia certum est[4]
     eam debitum iri, licet post tempus petatur. appellatione au-[5]
     tem pecuniae omnes res in ea lege significantur; itaque si
     uinum uel frumentum aut si fundum || uel hominem stipule-[6]       pg.162
     mur, haec lex obseruanda est. §125 Ex quibusdam tamen causis
     permittit ea lex in infinitum satis accipere, ueluti si dotis no-
     mine, uel eius quod ex testamento tibi debeatur, aut iussu
     iudicis satis accipiatur. et adhuc lege uicesima hereditatium
     cauetur, ut ad eas satisdationes quae ex ea lege proponun-
     tur, lex Cornelia non pertineat. §126[§ 1] In eo quoque iure par con-[7]
     dicio est omnium, sponsorum, fidepromissorum, fideiusso-[8]
     rum, quod ita obligari non possunt, ut plus debeant quam[9]
     debet is pro quo obligantur: at ex diuerso ut minus debeant,[10]
     obligari possunt, sicut in adstipulatoris persona diximus;
     nam ut adstipulatoris ita et horum obligatio accessio est prin-
     cipalis obligationis, nec plus in accessione esse potest quam
     in principali re. §127[§ 2] In eo quoque par omnium causa est, quod[11]
     si quid pro reo soluerint, eius reciperandi causa habent[12]
     cum eo mandati iudicium; et hoc amplius sponsores ex lege
     Publilia propriam habent actionem in duplum, quae appel-
     latur depensi.
§128     Litteris obligatio fit ueluti nominibus transscripticiis. fit[13]
     autem nomen transscripticium duplici modo, uel a re in per-[14]

     §129 sonam uel a persona in personam. (A re in personam trans)-[15]


  1. §126. inde ab 17 ita usque ad 19 possunt = Inst. 3, 20, 5 || diximus] §113
  2. §127. inde ab 23 si usque ad 24 iudicium fere = Inst. 3, 20, 6.

  1. tum cum] tunc C, conf. Ca pag. 260 uers. 27 || contrahit Cn
  2. prius est] esset Cn, conf. Ca pag. 266 || quae om. C, conf. Ca pag. 290 uers. 7
  3. obligatione C
  4. 6-7 est eam] esse a Cn, conf. Ca pag. 265 inf.
  5. debitum iri] debitiuri C, conf. Ca pag. 305 uers. 30
  6. aut Boecking, et C
  7. quoque iure] iure quoque iurae C
  8. 16-17 fideiussor C, conf. Ca pag. 299
  9. possunt Inst., possi? Cn ex correctione || ut Inst., ut regula Cn (ex glossemate, conf. Ca pag. XX)
  10. debet Inst., deberet C || obligantur Inst., obligaretur C
  11. re] reo C || est] esse Cn, conf. Ca pag. 266
  12. quid Inst., qui C || reo Inst., eo C || soluerit C || habet C
  13. nominibus Huschke, in nobis Cn, conf. Ca pag. 282
  14. autem Goeschen, an C, conf. Ca pag. 257
  15. prosona in personum Cn, conf. Ca pag. 279 inf. et pag. 282 uers. 3 | ( ) addidit Goeschen.