Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/151

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §121a-124
―― 119 ――


     tur in parte. §122[§ 1] Praeterea inter sponsores et fidepromissores
     lex Appuleia quandam societatem introduxit: nam si quis ho-
     rum plus sua portione soluerit, de eo quod amplius dederit,
     aduersus ceteros actiones constituit. quae lex ante legem Fu-
     riam lata est, quo tempore in solidum obligabantur. unde quae-
     ritur an post legem Furiam adhuc legis Appuleiae beneficium
     supersit; et utique extra Italiam superest; nam lex quidem Fu-
     ria tantum in Italia ualet, Appuleia uero etiam in ceteris prouin-[1]
     ciis. sed an etiam (in) Italia beneficium legis Appuleiae super-[2]
     sit, ualde quaeritur. Ad fideiussores autem lex Appuleia non[3]
     pertinet: itaque si creditor ab uno totum consecutus fuerit,[4]
     huius solius detrimentum erit, scilicet si is pro quo fideiussit[5]
     soluendo non sit: sed ut ex || supra dictis apparet, is a quo[6]       pg.161
     creditor totum petit, poterit ex epistula diui Hadriani desi-
     derare, ut pro parte in se detur actio. §123 Praeterea lege Cice-
     reia cautum est, ut is qui sponsores aut fidepromissores ac-
     cipiat, praedicat palam et declaret, et de qua re satis accipiat[7]
     et quot sponsores aut fidepromissores in eam obligationem[8]
     accepturus sit; et nisi praedixerit, permittitur sponsoribus[9]
     et fidepromissoribus intra diem xxx praeiudicium postulare,[10]
     quo quaeratur an ex ea lege praedictum sit; et si iudicatum
     fuerit praedictum non esse, liberantur. qua lege fideiusso-[11]
     rum mentio nulla fit: sed in usu est etiam si fideiussores ac-[12]
     cipiamus, praedicere.[13]
§124      Sed beneficium legis Corneliae omnibus commune est:[14]
     qua lege idem pro eodem apud eundem eodem anno uetatur[15]
     in ampliorem summam obligari creditae pecuniae quam in
     x̄x̄ milia; et quamuis sponsores uel fidepromissores in am-[16]

     pliorem pecuniam, ueluti si sestertium c̄ milium (se obliga-[17]


  1. §122. inde ab 11 si fere = Inst. 3, 20, 4.

  1. ceteris C, conf. tamen quae ad Gai. 3, 121 (pag. 118 uers. 23) adnotata sunt
  2. in Italia] alis? C
  3. fideiussores autem lex exempli gratia suppletum est
  4. creditor ab uno C, ab uno fideiussore creditor Inst.
  5. solius Inst., solus C || scilicet Cn, om. Inst.
  6. dicti C || is] iis C
  7. praedicatur Cn
  8. aut] at C, conf. Ca pag. 257
  9. praedixerit] conf. Ca pag. 286 uers. 1 | promittit Cn
  10. fideipermissoribus Cn
  11. non] nam C, conf. Ca pag. 280 || 22-23 fideiussor Cn, conf. Ca pag. 299
  12. menti Cn || usum C
  13. praedicere] conf. Ca pag. 285 inf.
  14. legum (conf. Ca pag. 276) corniliae C || om̄nibus (sic) C, conf. Ca pag. 312
  15. idem] id C, conf. Ca pag. 262
  16. milibus Cn, conf. Ca pag.278 || 28-29 ampliorem Goeschen, amplam C
  17. se - pag. 120, 1 tenebuntur supra duce fere Huschkio exempli gratia suppleta sunt, conf. C'a.