obligetur): §119a[§ 1] fideiussor uero omnibus obligationibus, id est
siue re siue uerbis siue litteris siue consensu contractae fue-[1]
rint obligationes, adici potest. ac ne illud quidem interest, [2]
utrum ciuilis an naturalis obligatio sit cui adiciatur; adeo [3]
quidem, ut pro seruo quoque obligetur, siue extraneus sit
qui a seruo fideiussorem accipiat, siue ipse dominus in id[4]
quod sibi debeatur. §120 Praeterea sponsoris et fidepromissoris[5]
heres non tenetur, nisi si de peregrino fidepromissore quae-
ramus, et alio iure ciuitas eius utatur; fideiussoris autem[6]
etiam heres tenetur. §121[§ 2] Item sponsor et fidepromissor lege[7]
Furia biennio liberantur, et quotquot erunt numero eo tem-
pore quo pecunia peti potest, in tot partes diducitur inter[8]
eos obligatio et singuli (in) uiriles partes obligantur; fide-[9]
iussores uero perpetuo tenentur, et quotquot erunt numero,
singuli in solidum || obligantur: itaque liberum est creditori[10] pg.160
a quo uelit solidum petere: sed nunc ex epistula diui Ha-[11]
driani conpellitur creditor a singulis qui modo soluendo sint,[12]
partes petere. eo igitur distat haec epistula a lege Furia, quod
si quis ex sponsoribus aut fidepromissoribus soluendo non sit,
hoc onus ad (ceteros non pertinet; sed ex fideiussoribus etsi unus[13]
tantum soluendo sit, ad eum onus) ceterorum quoque pertinet.
§121a Sed cum lex Furia tantum in Italia locum habeat, euenit ut in
ceteris prouinciis sponsores quoque et fidepromissores pro-[14]
inde ac fideiussores perpetuo teneantur et singuli in solidum[15]
obligentur, nisi ex epistula diui Hadriani hi quoque adiuuen-[16]
- ↑ §119a. inde ab 1 omnibus fere = Inst. 3, 20, 1
- ↑ §121. inde ab 14 quotquot usque ad 18 petere = Inst. 3, 20, 4.
- ↑ consensu Inst., consens C, conf. Ca pag. 260
- ↑ ac Institutionum codices meliores, ad C, at Institutionum codices aliquot deteriores
- ↑ an Inst., ā (i. e. aut?) Cn, conf. Ca pag. 255 inf. || obligatio sit C, sit obligatio Inst.
- ↑ a seruo fideiussorem Cn, fideiussorem a seruo Inst. || accipiat Inst., accipi C
- ↑ debeatur C, debetur Inst.
- ↑ fideiussoris ex fidesiussoris correctum C
- ↑ 10-11 legfuriam C, conf. Ca pag. 275 inf.
- ↑ deducitur C
- ↑ obligantur] hocabentur C || uerba et singuli uiriles partes hocabentur delet Polenaar
- ↑ obligantur C, tenentur Inst.
- ↑ 16-18 suppletum ex Inst.
- ↑ sint C, sint litis contestatae tempore Inst.
- ↑ 20-21 ( ) exempli gratia addidit Mommsen; alias supplendi uias patere consentaneum est
- ↑ cete(ris) C, conf. Gaius 3, 122 med.; sed fortasse utroque loco ceteris ex falso glossemate irrepsit
- ↑ perpetuo] in perpetuo Cn
- ↑ quoque] q̄c̄? (i. e. quocum?) Cn, conf. Ca pag. 297) || adiuuentur in parte cum C non sine dubitatione scriptum est.