Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/15

Haec pagina emendata et bis lecta est


―― VII ――



  In constituendo contextu praeter apographum meum adhibuimus subsidia, quae in huius praefationis initio indicauimus; in his principem locum ad libri C lectionem imperfectam supplendam uel deprauatam corrigendam tenent eae particulae Institutionum Gaianarum, quae in Iustiniani Digestis Institutionibusue leguntur. Quodsi quae discrepantiae lectionis in C et in uno alteroue ex illis subsidiis obuiam fiebant, quae utraeque ad orationis Gaianae indolem quadrarent, libri C lectionem in contextum recepimus. Ceterum in hunc librum permulta menda influxisse et apographum meum quisquis obiter perlegerit intelleget[1]) et confirmant subsidia illa in eis locis, ad quae haec extant. Atque ut omittam neglegentium librariorum calamis non pauca uerborum monstra excidisse, ut omittam uerba eadem ab oscitantibus artificibus uel potius opificibus saepe ad taedium usque repetita, tria potissimum sunt genera mendorum in C, de quibus hic breuiter dicendum est: aut enim compendia scripturae, quae in codice illo archetypo extabant, ex quo Veronensis descriptus est, foede uitiata sunt, aut scholia siue glossemata quae olim in margine uel intra uersus adscripta erant, in uerborum contextum irrepserunt, aut plura uerba propter homoeoteleuton interciderunt. Haec potissimum necesse est nosse et animo semper agitare, ubi in emendando loco aliquo difficili atque scopuloso uerseris.

  Ac certa fere emendatione longe plurimae earum corruptelarum libri C sanari possunt, quae ex scripturae compendiis saepissime adhibitis ortae sunt; certam enim rationem certaque praecepta librariolos in adhibendis notis olim secutos esse constat. Atque cum is codex, ex quo Veronensis descriptus est, illius modi compendiis siue notis abundaret[2]), factum est ut is qui Veronensem exarauit, cum in eo quod profitebatur non aeque atque antiquiores notarii excelleret, alias notas male intellectas falso explicaret, alias cum similibus notis commutaret. Huius generis corruptelarum


  1. Conf. Ca prooem. pag. xxix seq.
  2. Abundasse codicem archetypum, ex quo Veronensis descriptus est, scripturae compendiis cum per se palam est tum ipse dixi in prooemii apographo meo praemissi pag. xx his uerbis: »constat... archetypum ea aetate exaratum fuisse, qua artis notandi studia laetissime uigerent.« Dixi autem fuisse, non esse ideo, quia codex archetypus hodie non superest. Verba mea aliter intellexit J. B. Polenaar in Mnemosyne (nou. ser. uol. iv pag. 113 seqq.), quasi dixissem archetypum eam aetatem antecessisse, qua studia notandi laetissime uigerent. Recte me de notarum in codice archetypo frequentia iudicasse docet index notarvm apographo meo subiectus.