Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/149

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §114-119
―― 117 ――


     eo qui in mancipio est, magis placuit; nam et is serui loco
     est is autem qui in potestate patris est, agit aliquid, sed
     parenti non adquirit, quamuis ex omnibus ceteris causis sti-
     pulando ei adquirat; ac ne ipsi quidem aliter actio conpetit,[1]
     quam si sine capitis deminutione exierit de potestate paren-[2]
     tis, ueluti morte eius aut quod ipse flamen Dialis inaugura-
     tus est. eadem de filia familias et quae in manu est dicta[3]
     intellegemus.[4]
§115[§ 1]      Pro eo quoque qui promittit solent alii obligari, quo-
     rum alios sponsores, alios fidepromissores, alios fideiussores
     appellamus. §116 Sponsor ita interrogatur idem dari spondes?[5]
     fidepromissor (ita) idem fidepromittis? fideiussor ita idem[6]
     fide tva esse ivbes? uidebimus [de his] autem, quo nomine
     possint proprie appellari qui ita interrogantur idem dabis?[7]
     idem promittis? idem facies? §117[§ 2] Sponsores quidem et fidepro-
     missores et fideiussores saepe solemus accipere, dum cura-
     mus ut diligentius nobis cautum sit; adstipulatorem uero fere
     tunc solum adhibemus, cum ita stipulamur, ut aliquid post
     mortem nostram detur. (――――――) stipulando nihil agi-[8]
     mus, adhibetur adstipulator, ut is post mortem nostram[9]
     agat: qui si quid fuerit consecutus, || de restituendo eo man-       pg.139
     dati iudicio heredi [meo] tenetur.[10]
§118      Sponsoris uero et fidepromissoris similis condicio (est),[11]
     fideiussoris ualde dissimilis: §119 nam illi quidem nullis obliga-
     tionibus accedere possunt nisi uerborum, (quamuis interdum[12]
     ipse qui promiserit, non fuerit obligatus, uelut si mulier aut[13]
     pupillus sine tutoris auctoritate aut quilibet post mortem[14]
     suam dari promiserit; at illud quaeritur, si seruus aut pere-

     grinus spoponderit, an pro eo sponsor aut fidepromissor[15]


  1. §115. fere = Inst. 3, 20 pr.
  2. §117. inde ab 16 solemus usque ad 17 sit fere = Inst. 3, 20 pr.

  1. actio petit Cn, conf. Ca pag. 305
  2. capitis deminutione] r̄ d̄iminutione C, conf. Ca pag. 274 inf.
  3. filiaefamilias C, conf. Ca pag. 268
  4. intellegemus] intellegemus pro eo? C
  5. idem] conf. Ca pag. 262 uers. 32
  6. ita addidit Boecking || alterum idem] conf. Ca pag. 262 uers. 32
  7. 14-15 idem dabis idem] id dabis id C, conf. Ca pag. 262 uers. 33
  8. multae patent uiae supplendi; Mommsen propter homoeoteleuton talia fere intercidisse suspicatur: quia enim nobis ut post mortem nostram detur,
  9. adstipulator]āṯ· stipulator (i. e. autem stipulator) Cn, conf. Ca pag. 257
  10. meo C (ex glossemate?)
  11. uero] uel Cn, conf. Ca pag. 310 || est addidit Lachmann
  12. aut interdus aut interdui C
  13. qui] quid C
  14. pos C, conf. Ca pag. 285
  15. aut] autem Cn, conf. Ca pag. 257.