debet §106[§ 1] Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non[1]
intellegit quid agat. §107[§ 2] Pupillus omne negotium recte gerit,[2]
ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibea-[3]
tur (tutor), ueluti si ipse obligetur; nam alium sibi obligare[4]
etiam sine tutoris auctoritate potest. §108 Idem iuris est in femi-
nis quae in tutela sunt. §109[§ 3] Sed quod diximus de pupillo, uti-[5]
que de eo uerum est qui iam aliquem intellectum habet;[6]
nam infans et qui infanti proximus est, non multum a furioso ||
differt, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent:[7] pg.157
sed in his pupillis propter utilitatem benignior iuris inter-[8]
pretatio facta est.
§110 Possumus tamen ad id quod stipulamur, alium adhibere[9]
qui idem stipuletur, quem uulgo adstipulatorem uocamus.[10]
§111 Et huic proinde actio conpetit proindeque ei recte soluitur ac[11]
nobis; sed quidquid consecutus erit, mandati iudicio nobis[12]
restituere cogetur. §112 Ceterum potest etiam aliis uerbis uti ad-
stipulator quam quibus nos usi sumus: itaque si uerbi gratia
ego ita stipulatus sim dari spondes?, ille sic adstipulari potest
idem fide tva promittis? uel idem fideivbes? uel contra. §113 Item[13]
minus adstipulari potest, plus non potest: itaque si ego se-[14]
stertia x stipulatus sim, ille sestertia v stipulari potest; con-[15]
tra uero plus non potest. item si ego pure stipulatus sim, ille
sub condicione stipulari potest; contra uero non potest. non
solum autem in quantitate sed etiam in tempore minus et
plus intellegitur: plus est enim statim aliquid dare, minus
est post tempus dare. §114 In hoc autem iure quaedam singulari[16]
iure obseruantur: nam adstipulatoris heres non habet actio-
nem. item || seruus adstipulando nihil agit, quamuis ex cete-[17] pg.158
ris omnibus causis stipulatione domino adquirat. idem de[18]
- ↑ gerere Inst., gere C
- ↑ agat C, agit Inst.
- ↑ ut tamen Inst., ita tamen ut tamen Cn
- ↑ tutor Inst., om. C
- ↑ pupillo C, pupillis Inst.
- ↑ eo C, his Inst. || habet C, habent Inst.
- ↑ differt C, distant Inst. || pupilli Inst., pupill· C, conf. Ca pag. 275
- ↑ his pupillis C, proximis infanti Inst., his pupillis (qui infanti proximi sunt) Huschke || propter Inst., per Cn, conf. Ca pag. 288 || utilitatem C, utilitatem eorum Inst.
- ↑ tamen C autem vel similem particulam e. g. mauult Krueger
- ↑ qui idem] quidem C || stipulatur C
- ↑ et Huschke, sed C
- ↑ indicio C)
- ↑ alterum idem ex iden correctum C1 || item Goeschen, idem C
- ↑ minus] regula inus Cn (ex glossemate, conf. Ca pag. XX et pag. 299 uers. 32
- ↑ sim Goeschen, sum C
- ↑ pos C, conf. Ca pag. 285
- ↑ quamuis Goeschen, quia C, conf. Ca pag. 297
- ↑ adquirat Goeschen, adquirit C || idem] conf. Ca pag. 262 uers. 32.