Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/145

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §95-96
―― 113 ――


     ――――――――――――――――|――――――――――Sunt
     et aliae obligationes――――|――――――――――――――――[1]
      (7 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――――|
     ――――――corporal――――――――――――――――――|
      (3 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――――|
     si debitor――――――――――――――――――――――――|
     doti dicat――――――――――――――――――obliga|
     non potest.|
§96      Et ideo si quis alius――――――――――com―|
     muni iure obliga――――――――――――――――――|
     ―――― Item uno loquente――――|――――――――――――[2]
      (4 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――――|

     obligatio――――――――――――――iureiurando homines ||




  1. seqq. Proximorum sententia ad Epitomam 2, 9, 3 ita suppleri potest: Sunt et aliae obligationes, quibus uerbis obligamur, ut tamen nulla praecedente interrogatione obligatio contrahatur etc. In Epitoma enim haec de dotis dictione leguntur: Sunt et aliae obligationes, quae nulla praecedente interrogatione contrahi possunt, id est ut si mulier siue sponso uxor futura siue iam marito dotem dicat. quod tam de mobilibus rebus quam de fundis fieri potest. Et non solum in hac obligatione ipsa mulier obligatur, sed et pater eius, et debitor ipsius mulieris, si pecuniam quam illi debebat, sponso creditricis ipse debitor in dotem dixerit. Hae tantum tres personae nulla interrogatione praecedente possunt dictione dotis legitime obligari. aliae uero personae si pro muliere dotem uiro promiserint, communi iure obligari debent, id est ut et interrogata respondeant et stipulata promittant. Vt autem ex reliquiis quae in uersu 4 supersunt, apparet, Gaius et corporalium et incorporalium rerum mentionem fecerat. Quod uero Epitome tradit de parente dotem dicente - quod idem ita ut Gaiano contextui fortasse magis conueniat, legitur apud Vlpianum 6, 2 »item parens mulieris uirilis sexus, per uirilem sexum cognatione iunctus, uelut pater, auus paternus« - id tribus fere uersibus usque ad 5um expressum fuisse uidetur. Ea quae deinde (uers. 6 seqq.) secuntur, ita fere ad sensum, non ad ductus, supplet Krueger: item si debitor iussu mulieris debitum suum sponso doti dicat; alius uero dotis dictione obligari uiro non potest. Et ideo si quis alius pro muliere dotem promittere uelit, communi iure obligare se debet, id est stipulanti uiro promittere.
  2. 11 seqq. § 96 supplenda est ad Epit. 2, 9, 4, ubi haec extant: Item et alio casu uno loquente et sine interrogatione alii promittente contrahitur obligatio, id est si libertus patrono aut donum aut munus aut operas se daturum esse iurauit, in qua re supra dicti liberti non tam uerborum sollemnitate quam iurisiurandi religione tenentur; sed nulla altera persona hoc ordine obligari potest. Fortasse ea quae in fine paragraphi 96 supersunt, hoc fere modo cum eis quae proxime praecesserunt, conexa erant:......... non tam verbis quam iureiurando consistit obligatio; praetera autem nequamquam iureiurando homines obligantur etc.