tuum fit. §91[§ 1] Is quoque qui non debitum accepit ab eo qui per
errorem soluit, re obligatur: nam proinde ei condici potest[1]
si paret evm dare oportere, ac si mutuum accepisset. unde
quidam putant pupillum aut mulierem cui sine tutoris aucto-[2]
ritate non debitum per errorem datum est, non teneri con-
dictione, non magis quam mutui datione; sed haec species
obligationis non uidetur ex contractu consistere, quia is qui[3]
soluendi animo dat, magis distrahere uult negotium quam[4]
contrahere.
§92 Verbis|| obligatio fit ex interrogatione et responsione, ue-[5] pg.152
luti dari spondes? spondeo, dabis? dabo, promittis? promitto,
fidepromittis? fidepromitto, fideivbes? fideivbo, facies?[6]
faciam. §93 Sed haec quidem uerborum obligatio dari spondes?
spondeo propria ciuium Romanorum est; ceterae uero iuris[7]
gentium sunt, itaque inter omnes homines, siue ciues Ro-
manos siue peregrinos, ualent; et quamuis ad Graecam uo-[8]
cem expressae fuerint, ueluti hoc modo (Δώσεις; Δώσω · Ὁμο-[9]
λογεῖς; Ὁμολογῶ · Πίστει κελεύεις; Πίστει κελεύω · Ποιήσεις;
Ποιήσω), [etiam haec] tamen inter ciues Romanos ualent, si[10]
modo Graeci sermonis intellectum habeant; et e contrario[11]
quamuis Latine enuntientur, tamen etiam inter peregrinos
ualent, si modo Latini sermonis intellectum habeant. at illa[12]
uerborum obligatio dari spondes? spondeo adeo propria ciuium
Romanorum est, ut ne quidem in Graecum sermonem per
interpretationem proprie transferri possit, quamuis dicatur[13]
a Graeca uoce figurata esse. §94 unde dicitur uno casu hoc uerbo
peregrinum quoque obligari posse, ueluti si imperator noster
principem alicuius peregrini populi de pace ita interroget
pacem fvtvram spondes? uel ipse eodem modo interrogetur:
quod nimium subtiliter dictum est, quia si quid aduersus
pactionem fiat, non ex stipulatu agitur, sed iure belli res[14]
uindicatur. §95 Illud dubitari potest, si quis || ――――――[15] pg. 153
- ↑ §91. fere = Inst. 3, 14, 1.
- ↑ ei C, ei ab eo codd. Inst.
- ↑ cui C, si ei Inst. || sine tutoris auctoritate Inst., sine totae C, conf. Ca pag. 303 inf.
- ↑ quia C, cum Inst.
- ↑ uult C, uoluit Inst.
- ↑ interrogationet rensponsione C
- ↑ fidepromitis C
- ↑ cetera C
- ↑ graecam] eregam C
- ↑ 17-19 ( ) ex Theophilo 3, 15, 1 suppletum
- ↑ etiam haec (sic C pro etiam hae) deleuit Mommsen || ualent] ualent tamen Cn
- ↑ gregi C || intellectam C
- ↑ habeantur C, conf. Ca pag. 306
- ↑ transfieri C
- ↑ stipulat C, conf. Ca pag. 303 inf.
- ↑ inde ab si quis supplendum uidetur aut si quis interroganti dari spondes? respondeat promitto uel dabo, an recte obligetur; aut si quis interroganti promittis? respondeat Όμολογῶ, an recte obligetur; aut simile aliquid