herede gerat, alii in iure cedat, pleno iure fit ille heres, cui[1]
cessa est hereditas, proinde ac si ipse per legem ad heredita-[2]
tem uocaretur; quodsi posteaquam heres extiterit, cesserit,
adhuc heres manet et ob id creditoribus ipse tenebitur; sed[3]
res corporales transferet proinde ac si singulas in iure ces-
sisset, debita uero pereunt, eoque modo debitores heredi-
tarii lucrum faciunt. §86 Idem iuris est, si testamento scriptus
heres posteaquam heres extiterit, in iure cesserit heredita-
tem; ante aditam uero hereditatem cedendo nihil agit. §87 Suus[4]
autem et necessarius heres an aliquid agant in iure cedendo[5]
quaeritur: nostri praeceptores nihil eos agere existimant;
diuersae scholae auctores idem eos agere putant, quod ceteri
post aditam hereditatem; nihil enim interest, utrum aliquis[6]
cernendo aut pro herede gerendo heres fiat, an iuris neces-
sitate hereditati adstringatur.
§88[§ 1] ||Nunc transeamus ad obligationes, quarum summa diui-[7] pg.151
sio in duas species diducitur: omnis enim obligatio uel ex
contractu nascitur uel ex delicto.
§89 Et prius uideamus de his quae ex contractu nascuntur.
harum autem quattuor genera sunt: aut enim re contrahitur[8]
obligatio aut uerbis aut litteris aut consensu.
§90[§ 2] Re contrahitur obligatio uelut mutui datione; (mutui[9]
autem datio) proprie in his [fere] rebus contingit, quae pon-[10]
dere numero mensura constant, qualis est pecunia nu-[11]
merata uinum oleum frumentum aes argentum aurum;
quas res aut numerando aut metiendo aut pendendo in hoc
damus, ut accipientium fiant et quandoque nobis non eaedem,[12]
sed aliae eiusdem naturae reddantur: unde etiam mutuum[13]
appellatum est, quia quod ita tibi a me datum est, ex meo[14]
- ↑ §88. et 89 conf. Inst. 3, 13
- ↑ §90. usque ad 25 frumentum conf. Dig. 44, 7, 1, 2 (Gaius libro secundo aureorum); ceterum fere = Inst. 3, 14 pr.
- ↑ herede ex heredes correctum C
- ↑ suppletum duce Goescheno
- ↑ ob id a creditoribus C (conf. 2, § 35)
- ↑ sus C
- ↑ agat C
- ↑ aditatam C
- ↑ suppletum ex Inst.
- ↑ contrahitur] trahitur C, conf. Ca pag. 260 uers. 3
- ↑ uelut Cn, ad ueluti ducunt Inst. || ( ) m. C, mutui autem datio ex Dig. suppleri potuit
- ↑ fere deleuit Huschke || quae Dig., quares C, conf. Ca pag. 290 uers. 17
- ↑ constant Dig., consta C
- ↑ eadem sed alia C, eaedem res sed aliae Inst.
- ↑ nature C, naturae et qualitatis Inst.
- ↑ (sub initium) est Cn, sit Inst. || quia quod ita bi a me datum est ex meo tum fiat Cn, quia ita a me tibi datur ut ex meo tuum fiat Inst. (non male).