sulto ciues Romani essent, diuus Hadrianus iniquitate rei
motus auctor fuit senatusconsulti faciendi, ut qui ignorante[1]
uel recusante patrono ab imperatore ius Quiritium consecuti
essent, si eo iure postea usi essent, quo ex lege Aelia Sentia
uel ex senatusconsulto, si Latini mansissent, ciuitatem Ro-[2]
manam consequerentur, proinde ipsi haberentur ac si lege
Aelia Sentia uel senatusconsulto ad ciuitatem Romanam per-
uenissent. ||
§74 Eorum autem quos lex Aelia Sentia dediticiorum nu- pg.147
mero facit, bona modo quasi ciuium Romanorum libertorum,[3]
modo quasi Latinorum ad patronos pertinent. §75 nam eorum
bona qui, si in aliquo uitio non essent, manumissi ciues[4]
Romani futuri essent, quasi ciuium Romanorum patronis ea-[5]
dem lege tribuuntur: non tamen hi habent etiam testamenti[6]
factionem: nam id plerisque placuit, nec inmerito: nam
incredibile uidebatur pessimae condicionis hominibus uoluisse
legis latorem testamenti faciendi ius concedere. §76 eorum uero
bona qui, si non in aliquo uitio essent, manumissi futuri[7]
Latini essent, proinde tribuuntur patronis, ac si Latini de-[8]
cessissent: nec me praeterit non satis in ea re legis latorem[9]
uoluntatem suam uerbis expressisse.[10]
§77 Videamus autem et de ea successione quae nobis ex[11]
emptione bonorum conpetit. §78 Bona autem ueneunt aut uiuo-[12]
rum aut mortuorum: uiuorum ueluti eorum qui fraudationis
causa latitant nec absentes defenduntur; item eorum qui
ex lege Iulia bonis cedunt; item iudicatorum post tempus
quod eis partim lege xii tabularum partim edicto praetoris[13]
ad expediendam pecuniam tribuitur. mortuorum bona ue-
neunt ueluti eorum quibus certum est neque heredes neque
bonorum possessores neque ullum alium || iustum successo- pg.148
rem existere. §79 Siquidem uiui bona ueneant, iubet ea prae-[14]
tor per dies continuos xxx possideri et proscribi, si uero[15]
mortui, per dies xv; postea iubet conuenire creditores et ex[16]
eo numero magistrum creari, id est eum per quem bona
- ↑ faciendi] paciundi C
- ↑ mansissent Goeschen, manumissi essent C (conf. Ca pag. 279)
- ↑ ciuium Romanorum Goeschen, s̄c̄ C, conf. Ca pag. 262 || libustorum C, conf. Ca pag. 258 et pag. 276
- ↑ si in Goeschen, sin C
- ↑ futuris C
- ↑ hi] ui? C, conf. Ca
- ↑ 18-19 futuri latini C, latini futuri Polenaar probabiliter
- ↑ si latinis C
- ↑ legislegatorem C
- ↑ expresse Cn
- ↑ de ea] dea C
- ↑ bonarum C
- ↑ eis partim] eius parti C
- ↑ et ante siquidem addit Polenaar || uiui ex uiuo correctum C
- ↑ possideriet] possederit C
- ↑ per Goeschen, post C, conf. Ca pag. 284 || iubent C, conf. Ca pag. 265.