Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/139

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §70-73
―― 107 ――


     bus ad liberos defuncti pertinere, quia cum extraneus heres[1]
     interuenit, non habet lex lunia locum, sed senatusconsul-
     tum; Iauolenus autem ait tantum eam partem ex senatus-
     consulto liberos patroni pro uirilibus partibus habituros esse,
     quam extranei heredes ante senatusconsultum lege Iunia ha-
     bituri essent, reliquas uero partes pro hereditariis partibus
     ad eos pertinere. §71 Item quaeritur an hoc senatusconsultum
     ad eos patroni liberos pertineat, qui ex filia nepteue procre-
     antur, id est ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini
     mei quam extraneus heres; item (an) ad maternos Latinos[2]
     hoc senatusconsultum pertineat quaeritur, id est ut in bonis
     Latini materni potior sit patronae filius quam heres extraneus
     matris: Cassio placuit utroque casu locum esse senatuscon-
     sulto; sed huius sententiam plerique inprobant, quia sena-
     tus de his liberis [patronarum] nihil sentiat, qui aliam fami-[3]
     liam sequerentur; idque ex eo apparet quod nominatim
     exheredatos summouet; nam uidetur de his sentire qui[4]
     exheredari a parente solent, si heredes non instituantur;
     neque autem matri filium filiamue, neque auo || materno ne-[5]       pg.146
     potem neptemue, si eum eamue heredem non instituat,
     exheredare necesse est, siue de iure ciuili quaeramus, siue
     de edicto praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas testa-[6]
     menti bonorum possessio promittitur.
§72      Aliquando tamen ciuis Romanus libertus tamquam Lati-
     nus moritur, uelut si Latinus saluo iure patroni ab impera-
     tore ius Quiritium consecutus fuerit. nam, ut diuus Traia-[7]
     nus constituit, si Latinus inuito uel ignorante patrono ius
     Quiritium ab imperatore consecutus sit, [quibus casibus] dum[8]
     uiuit iste libertus, ceteris ciuibus Romanis libertis similis
     est et iustos liberos procreat, moritur autem Latini iure, nec
     ei liberi eius heredes esse possunt; et in hoc tantum habet[9]
     testamenti factionem, ut patronum heredem instituat eique,[10]
     si heres esse noluerit, alium substituere possit. §73 Et quia hac
     constitutione uidebatur effectum, ut ne umquam isti homines
     tamquam ciues Romani morerentur, quamuis eo iure postea

     usi essent, quo uel ex lege Aelia Sentia uel ex senatuscon-[11]




  1. extraneos C || heres] heres|des' (sic) C, conf. Ca pag. XXX not. f)
  2. an addidit Goeschen
  3. patronarum C; ex falso glossemate natum uidetur esse
  4. summobeat C; seruato summoueat coniunctiuo possis supra uers. 16 corrigere apparere
  5. 19-20 nepotem] npotem C
  6. edicto] exedicto C
  7. troianus C
  8. quibus casibus deleuit Mommsen
  9. heredes esse] heredesse C
  10. ut] aut C || eique Goeschen, eiqui C, conf. Ca pag. 290
  11. usi] utsi C || Aelia Sentia] X̄ S̄ C, conf. Ca pag. 257.