traneos heredes patronorum longe remotos esse ab omni eo[1]
iure, quod uel in intestatorum bonis uel contra tabulas testa-
menti patrono conpetit.
§49 Patronae olim ante legem Papiam hoc solum ius habe-
bant in bonis libertorum, quod etiam patronis ex lege xii ta-
bularum datum est. nec enim ut contra tabulas testamenti
ingrati liberti uel ab intestato contra filium adoptiuum uel
uxorem nurumue bonorum possessionem partis dimidiae pe-
terent, praetor similiter ut de patrono liberisque eius cura-
bat. §50 sed lex Papia duobus liberis honoratae ingenuae patro-
nae, || libertinae tribus, eadem fere iura dedit quae ex edicto pg.139
praetoris patroni habent; trium uero liberorum iure honora-
tae ingenuae patronae ea iura dedit, quae per eandem legem
patrono data sunt; libertinae autem patronae non idem iuris
praestitit. §51[§ 1] Quod autem ad libertinarum bona pertinet, si-
quidem intestatae decesserint, nihil noui patronae liberis
honoratae lex Papia praestat: itaque si neque ipsa patrona
neque liberta capite deminuta sit, ex lege xii tabularum ad[2]
eam hereditas pertinet et excluduntur libertae liberi; quod
iuris est etiam si liberis honorata non sit patrona: numquam
enim, sicut supra diximus, feminae suum heredem habere
possunt si uero uel huius uel illius capitis deminutio inter-
ueniat, rursus liberi libertae excludunt patronam, quia le-
gitimo iure capitis deminutione perempto euenit, ut liberi[3]
libertae cognationis iure potiores habeantur. §52 Cum autem
testamento facto moritur liberta, ea quidem patrona quae
liberis honorata non est, nihil iuris habet contra libertae
testamentum; ei uero quae liberis honorata sit, hoc ius tri-[4]
buitur per legem Papiam, quod habet ex edicto patronus con-
tra tabulas liberti..
§53 [Eadem lex patronae filio liberis honorato――| patroni[5]
iura dedit; sed in huius persona etiam unius || filii filiaeue pg.140
ius sufficit.
§54 Hactenus † omnia iura quasi per indicem tetigisse satis[6]
- ↑ §51. supra] § 43, conf. supplementa illius paragraphi.