――――――――――――――――――――per|tinebat
n――――ullus――――――――――|posset patronum
a bonis libertae ―――re|pellere. §44 Sed postea lex Papia
cum quattuor liberorum iure libertinas tutela patronorum
liberaret et eo modo concederet eis etiam sine tu|toris auc-
toritate condere testamentum, prospexit, | ut pro numero libe-[1]
rorum, quos liberta mortis tempo|re habuerit, uirilis pars
patrono debeatur, ―|― ex bonis eius, quae c̄ milium se-[2]
stertiorum pluris|ue――――――patrimonium――――――
――――――――|――――――――――――――――――
――――――――|hereditas ad patronum pertinet.
§45 Quae diximus de patrono, eadem intellegemus et de
filio patroni; item de nepote ex filio (et de) pronepote ex ne-[3]
pote filio nato prognato. §46 Filia uero patroni et neptis ex filio
et proneptis ex nepote filio nato prognata olim quidem eo iure[4]
quod lege xii tabularum | patrono datum est, ――――――――
――――― sexus | patronorum liberos ――――――――――
――――testa||menti liberti (aut) ab intestato contra filium adop-[5] pg.138
tiuum uel uxorem nurumue quae in manu fuerit, bonorum
possessionem petat, trium liberorum iure lege Papia conse-
quitur; aliter hoc ius non habet. §47 sed ut ex bonis libertae
testatae quattuor liberos habentis uirilis pars ei debeatur, ne
liberorum quidem iure consequitur, ut quidam putant; sed
tamen intestata liberta mortua uerba legis Papiae faciunt,[6]
ut ei uirilis pars debeatur; si uero testamento facto mortua
sit liberta, tale ius ei datur, quale datum est contra tabulas[7]
testamenti liberti, id est quale et uirilis sexus patronorum[8]
liberi contra tabulas testamenti liberti habent: quamuis pa-
rum diligenter ea pars legis scripta sit. §48 Ex his apparet ex-
- ↑ prospexit e. g. suppleuit Huschke
- ↑ lacunae post debeatur Kruegero (l. l.) ita fere non ad ductus sed ad sensum e. g. suppleri uidentur posse: ei|que ex bonis eius, quae c̄ milium (omnia pro c̄? milia oculorum errore enotasse uideor ex C [conf. Ca pag. 278 uers. 37]) sestertiorum (scribendumne sestertium?) pluris|ue reliquerit (conf. tamen Ca ) patrimonium, si testamentum fecerit, | dimidia pars debeatur. si uero intestata liberta decessit, tota | hereditas ad patronum pertinet.
- ↑ (sub finem) ex] or? C, conf. Ca
- ↑ 15-18 sic fere ad sensum supplet Krueger (conf. tamen Ca): olim quidem eo iure (utebantur), quod lege xii tabularum | patrono datum est, praetor autem non nisi uirilis sexus | patronorum liberos uocat; filia uero ut contra tabulas testa|menti etc.
- ↑ aut addidit Huschke
- ↑ liberta ex libertua correctum C
- ↑ post quale expectes patronorum liberis datum est etc.
- ↑ uirili C.