Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/130

Haec pagina emendata et bis lecta est
III §27-33a
―― 98 ――


     uocat, id est non eo gradu uocat quo per legem uocarentur,
     si capite deminuti non essent, sed tertio proximitatis nomine:[1]
     licet enim capitis deminutione ius legitimum perdiderint,
     certe cognationis iura retinent: itaque si quis alius sit qui
     integrum ius agnationis habebit, is potior erit, etiamsi lon-
     giore gradu fuerit. §28 Idem iuris est, ut quidam putant, in
     eius agnati persona, qui proximo agnato omittente heredita-
     tem nihilo magis iure legitimo admittitur; sed sunt qui pu-
     tant hunc eodem gradu a praetore uocari, quo etiam per le-
     gem agnatis hereditas datur. §29 Feminae certe agnatae quae
     consanguineorum gradum excedunt, tertio gradu uocantur,
     id est si neque suus heres neque agnatus ullus erit. §30 Eodem[2]
     gradu uocantur etiam eae personae quae per feminini sexus[3]
     personas copulatae sunt. §31[§ 1] Liberi quoque qui in adoptiua fa-[4]
     milia sunt, ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem
     gradu uocantur.[5]
§32[§ 2]      Quos autem || praetor uocat ad hereditatem, hi heredes[6]       pg.132
     ipso quidem iure non fiunt: nam praetor heredes facere non[7]
     potest: per legem enim tantum uel similem iuris constitutionem[8]
     heredes fiunt, ueluti per senatusconsultum et constitutionem[9]
     principalem: sed cum eis praetor (dat bonorum possessionem),[10]
     loco heredum constituuntur.[11]
§33[§ 3]      |Adhuc autem etiam alios conplures gradus praetor facit[12]
     in | bonorum possessionibus dandis, dum id agit, ne quis
     sine successore mo|riatur. de quibus in his commentariis con-
     sulto | non agimus, cum hoc ius totum propriis commen-[13]

     tariis ex|ecuti simus. §33a hoc solum admonuisse sufficit ―――| [14]


  1. §31. = Inst. 3, 5, 3 (2)
  2. §32. = Inst. 3, 9, 2.
  3. §33. usque ad 25 moriatur fere = Inst. 3, 9, 2.

  1. deminuti] minuti C
  2. ullus] illus? C
  3. graduo? C || eae] siheae C
  4. 14-15 familia sunt Inst., familias C, conf. Ca pag. 301
  5. uocantur Inst., uocatur Cn
  6. praetor] p|p̄r̄ C (conf. Ca pag. 288 inf.), praetor solus Inst. || hi C, om. Inst.
  7. ipse quidem C, quidem ipso Inst. || heredes Cn, heredem Inst.
  8. 19-21 supplementa praebuerunt Inst.
  9. constitutionem principalem C, constitutiones principales Inst.
  10. eis Inst., (eis)dem? C || praetor Inst., propter C, conf. Ca pag. 288 inf. || dat bonorum possessionem Inst., om. C
  11. constituuntur Inst., istituunt C, conf. Ca pag. 260
  12. (etia)m? C, et Inst. || 23-25 supplementa praebuerunt fere Inst.
  13. 26-27 ad sensum supletum est || tutum C
  14. executi] in C fuerit ex|secuti, conf. Ca || in eis quae post sufficit legi nequeunt, Gaius de senatusconsulto Tertulliano uidetur egisse. Ea quae olim apud Gaium uerborum contextum paginae codicis C 134 proxime praecesserunt, in Inst. 3, 9, 1 uidentur seruata esse, ubi haec leguntur: Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi ueteris iuris, sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem. nam illis quoque qui recte facto testamento heredes instituti sunt, dat secundum tabulas bonorum possessionem: item ab intestato etc.