Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/129

Haec pagina emendata et bis lecta est


III §16-27
―― 97 ――


     que parte personae, in tot portiones hereditas diuidetur, ita[1]
     ut singuli singulas portiones ferant.[2]
§17[§ 1]      Si nullus agnatus sit, eadem lex xii tabularum gentiles[3]
     ad hereditatem uocat: qui sint autem gentiles, primo com||-[4]
     mentario rettulimus; et cum illic admonuerimus totum gen-[5]       pg.130
     tilicium ius in desuetudinem abiisse, superuacuum est hoc
     quoque loco de eadem re curiosius tractare.[6]
§18      Hactenus lege xii tabularum finitae sunt intestatorum
     hereditates: quod ius quemadmodum strictum fuerit, palam
     est intellegere. §19 Statim enim emancipati liberi nullum ius in
     hereditatem parentis ex ea lege habent, cum desierint sui
     heredes esse. §20 Idem iuris est, si ideo liberi non sint in po-[7]
     testate patris, quia sint cum eo ciuitate Romana donati, nec[8]
     ab imperatore in potestatem redacti fuerint. §21 Item agnati ca-[9]
     pite deminuti non admittuntur ex ea lege ad hereditatem,
     quia nomen agnationis capitis deminutione perimitur. §22 Item
     proximo agnato non adeunte hereditatem nihilo magis se-
     quens iure legitimo admittitur. §23 Item feminae agnatae quae-
     cumque consanguineorum gradum excedunt, nihil iuris ex
     lege habent. §24 Similiter non admittuntur cognati qui per femi-[10]
     nini sexus personas necessitudine iunguntur; adeo quidem,
     ut nec inter matrem et filium filiamue ultro citroque heredi-
     tatis capiendae ius conpetat, praeterquam si per in manum
     conuentionem consanguinitatis iura inter eos constiterint.
§25      Sed hae iuris iniquitates edicto praetoris emendatae ||
     sunt. §26 nam liberos omnes qui legitimo iure deficiuntur, uo-[11]       pg.131
     cat ad hereditatem, proinde ac si in potestate parentis mortis
     tempore fuissent, siue soli sint siue etiam sui heredes, id
     est qui in potestate patris fuerunt, concurrant. §27 agnatos au-[12]

     tem capite deminutos non secundo gradu post suos heredes


  1. §17. primo commentario] 1, 164a?

  1. 1-2 ita ut C, et Coll.
  2. ferant C, ferunt Ve, fuerunt B, fecerunt Vi
  3. lex Coll., le C., conf. Ca pag. 275 || gentiles Coll., gentiteles? C
  4. vocat Coll., vocant C et codex Vi Coll. || 4-5 commentario rettulimus et C; comentariorum et ultimum et B, commentario respondit et ultimum et Ve, commentario et ultimum et Vi
  5. totum C, om. Coll. || gentilicium Coll., gentilicum C
  6. eadem C, ea Coll. || re Coll., retin C || curiosius ex curiusius correctum C
  7. idem] dem Cn
  8. Romana] ᵱm· C, conf. Ca pag. 262
  9. potestate C
  10. habentur Cn
  11. liberos Goeschen, eos C, liberos eos mauult Mommsen
  12. fuerunt C, expectes tum fuerunt uel manserunt; uerba id est qui in potestate patris fuerunt delet Polenaar (conf. Inst. 3, 1, 9) || adnatos C.