parentis sui locum succedere, conueniens esse uisum est non[1]
in capita, sed (in) stirpes hereditatem diuidi, ita ut filius[2]
partem dimidiam hereditatis ferat et ex altero filio duo plu-[3]
resue nepotes alteram dimidiam; item si ex duobus filiis ne-
potes extent, ex altero filio unus forte uel duo, ex altero tres[4]
aut quattuor, ad unum aut ad duos dimidia pars pertineat[5]
et ad tres aut quattuor altera dimidia.[6]
§9 Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ||[7]
ex eadem lege xii tabularum ad agnatos. §10[§ 1] Vocantur autem[8] pg.123
agnati qui legitima cognatione iuncti sunt: legitima autem
cognatio est ea quae per uirilis sexus personas coniungitur:[9]
itaque eodem patre nati fratres agnati sibi sunt, qui etiam con-[10]
sanguinei uocantur, nec requiritur an etiam matrem eandem[11]
habuerint; item patruus fratris filio et inuicem is illi agna-[12]
tus est; eodem numero sunt fratres patrueles inter se, id[13]
est qui ex duobus fratribus progenerati sunt, quos plerique[14]
etiam consobrinos uocant; qua ratione scilicet etiam ad plu-[15]
res gradus agnationis peruenire poterimus. §11[§ 2] Non tamen omni-
bus simul agnatis dat lex xii tabularum hereditatem, sed[16]
his qui tum cum certum est aliquem intestatum decessisse,[17]
proximo gradu sunt. §12 Nec in eo iure successio est: ideoque
- ↑ parentis C et Inst., patris Coll.
- ↑ in stirpes Coll. et Inst., stirpes C hereditatem Vi et Inst., hereditates C (conf. Ca pag. 270 uers. 29), hereditatis B et Ve || ita C, om. Coll. et Inst. notabili consensu
- ↑ artem dimidiam C et Inst., dimidiam partem B et Vi et Ve (post emendationem, partem omittit Ve ante emendationem) || ferat C, fruat B, fuerat Ve et Vi, habeat Inst. || et C et Inst., om. Coll.
- ↑ extent Polenaar, extent et C et Coll., extant et Inst. || filio C et Coll., om. Inst. || uel duo Cn, aut duo Inst., uel Coll.
- ↑ 6 ad unum - 7 quattuor C et Inst., om. Coll. || unum Inst., unium Ca || ad duos C et Institutionum codices deteriores, duos Institutionum codices meliores || dimidia ex dimidiam correctum C || pertineat et Cn, pertinet Inst.
- ↑ aut quattuor C, uel ad quattuor Inst.
- ↑ ante Si rubricam DE AGNATIS addit Coll.
- ↑ ex C, et B, et ex Vi || ad agnatos uocantur Coll., adgnatosuouocantur C
- ↑ est ea Cn, hoc est Coll. || per uirili sexu B, ex uirili sexu Vi, purilis sexsus C|| personas] persona Cn et B, personae Vi || 11-13 suppletum ex Coll. et ex Inst.
- ↑ sibi] uisi Coll. || qui etiam Coll., qui et Inst.
- ↑ an etiam C et Inst., an Coll. || matrem eandem C et Coll., eandem matrem Inst.
- ↑ patrus C
- ↑ inter se C et Coll., om. Inst.
- ↑ progenerati C et Coll., procreati Inst.
- ↑ scilicet C et Coll., om. Inst.
- ↑ agnatis Coll. et Inst., agnatiis C || XII tabularum Cn et Coll., om. Inst. cum Epit.
- ↑ qui Coll. et Inst., quibus C || tum cum C, tunc Coll., tunc .... cum Inst. (inuerso simul uerborum ordine) || intestatum C et Inst., intestato Coll. || decessisse C et Inst. et Ve, decessisset B et Vi.