Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/124

Haec pagina emendata et bis lecta est
II §280-287
―― 92 ――


     fideicommissorum usurae et fructus debentur, si modo moram
     solutionis fecerit qui fideicommissum debebit; legatorum uero
     usurae non debentur: idque rescripto diui Hadriani signi-
     ficatur: scio tamen Iuliano placuisse, in eo legato quod si-[1]
     nendi modo relinquitur, idem iuris esse quod in fideicom-
     missis; quam sententiam et his temporibus magis optinere
     uideo. §281 Item legata Graece scripta non ualent; fideicommissa[2]
     uero ualent. §282 Item si legatum per damnationem relictum he-
     res infitietur, in duplum cum eo agitur; fideicommissi uero[3]
     nomine semper in simplum persecutio est. §283 Item (quod) quis-[4]
     que ex fideicommisso plus debito per errorem soluerit, repe-
     tere potest; at id quod ex causa falsa per damnationem le-
     gati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem scili-
     cet iuris est de eo [legato] quod non debitum uel ex hac uel[5]
     ex illa causa per errorem solutum fuerit.
§284      Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt: ut
     ecce peregrini poterant fideicommissa capere: §285 et fere haec[6]
     fuit origo fideicommissorum: sed postea id prohibitum est;[7]
     et nunc ex oratione diui Hadriani senatusconsultum factum[8]
     est, ut ea fideicommissa fisco uindicarentur. §286 Caelibes || quo-[9]       pg. 126
     que qui per legem Iuliam hereditates legataque capere[10]
     prohibentur, olim fideicommissa uidebantur capere posse.[11]
     §286a Item orbi qui per legem Papiam [ob id quod liberos non[12]
     habebant], dimidias partes hereditatum legatorumque per-[13]
     dunt, olim solida fideicommissa uidebantur capere posse.
     sed postea senatusconsulto Pegasiano proinde fideicommissa[14]
     quoque ac legata hereditatesque capere posse prohibiti[15]
     sunt; eaque translata sunt ad eos qui (in eo) testamento[16]
     liberos habent, aut si nullus liberos habebit, ad populum,[17]
     sicut iuris est in legatis et in hereditatibus, quae eadem[18]
     aut simili ex cau(sa caduca fiunt. §287 I)tem olim incertae per-[19]
     sonae uel postumo alieno per fideicommissum relinqui poterat,

     quamuis neque heres institui neque legari ei posset; sed[20]




  1. placisse C || sinedi C
  2. graeges C
  3. infietur C || eo] ego C
  4. quod addidit Goeschen, om. C, conf. Ca pag. 294 uers. 1
  5. iuriis C || legato deleuit Mommsen
  6. fidem commissam (conf. Ca pag. 268) facere et ferre hae (aut hac) C
  7. fidecommissa C, conf. Ca pag. 268
  8. diui] diuisunt C, conf. Ca pag. 300 || senatusconsultus C
  9. fisco] fico C
  10. Iuliam] iulianas ? C, conf. Ca pag. 274
  11. uidebatur C
  12. papia C || uerba uncinis inclusa deleuit Polenaar
  13. hereditarium C (ortum ex hereditatium ?)
  14. pecasiano C
  15. legatum hereditastesque C || possem Cn; fortasse delendum est posse
  16. ( ) addidit Polenaar, conf. 2, 206
  17. nullus Lachmann, nullos C || habebit Lachmann, habebint C
  18. sicut iiuris C, conf. Ca pag. 320
  19. simile C || ( ) addidit Polenaar
  20. possit Cn.