sum relictam dominus non uendat, extingui fideicommissum;
sed aliam esse causam per damnationem legati.
§263[§ 1] Libertas quoque seruo per fideicommissum dari potest,
ut uel heres rogetur manumittere, uel legatarius. §264[§ 2] nec inter-[1]
est, utrum de suo proprio seruo testator roget, an de eo qui
ipsius heredis aut legatarii uel etiam extranei sit. §265[§ 3] Itaque et[2]
alienus seruus redimi et manumitti debet: quodsi dominus[3]
eum non uendat, sane extinguitur fideicommissaria libertas,
quia hoc casu pretii conputatio nulla interuenit. §266[§ 4] Qui autem
ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus,[4]
etiamsi testatoris seruus fuerit, sed eius qui manumittit; §267[§ 5] at[5]
qui directo testamento liber esse iubetur, uelut hoc modo[6]
stichvs servvs (mevs) liber esto, uel hoc stichvm servvm mevm[7]
libervm esse ivbeo, is ipsius testatoris fit libertus. nec alius[8]
ullus directo ex testamento libertatem habere potest, quam
qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium fuerit, et quo
faceret testamentum et quo moreretur. ||[9] pg.123
§268 Multum autem differunt ea quae per fideicommissum
relincun|tur ab his quae directo iure legantur. §269 nam ecce per[10]
fideicommissum etiam ―|― heredis relinqui potest: cum alio-[11]
quin legatum ――|――――― inutile sit. §270 Item intestatus[12]
moriturus potest ab eo ad quem bona eius pertinent, fidei-
commissum alicui relinquere, cum alioquin ab eo legari non
possit. §270a Item legatum codicillis relictum non aliter ualet,[13]
quam si a testatore confirmati fuerint, id est nisi in testa-
mento cauerit testator, ut quidquid in codicillis scripserit,[14]
- ↑ §263. = Inst. 2, 24, 2
- ↑ §264. = Inst. 2, 24, 2
- ↑ §265. usque ad 8 uendat et inde ab 8 extinguitur usque ad 9 quia = Inst. 2, 24, 2
- ↑ §266. = Inst. 2, 24, 2
- ↑ §267. usque ad 12 iubetur et inde ab 14 ipsius = Inst. 2, 24, 2.
- ↑ uel eres Cn, heres eum (uel eum heres) Inst. || 4 — 5 suppletum ex Inst.
- ↑ itaque et C et Inst. libri deteriores, itaque Inst. libri meliores
- ↑ seruus Inst., serus C
- ↑ fideicommisso Cn, causa fideicommissi Inst.
- ↑ (fuerit) ? C [conf. Ca], sit Inst. || ad C, at is Inst.
- ↑ testamento ex testamentos correctum C
- ↑ mevs, quod om. C, supra propter proxime sequentia suppletum est
- ↑ is] hi(s) ? C, om. Inst. || 14 et 16 — 17 supplementa praebuerunt Inst. (in quibus 16 ex iure Quiritium uerba desunt)
- ↑ 17 — 18 de rubricae uestigiis incertissimis conf. Ca
- ↑ quae] qui C, conf. Ca pag. 290
- ↑ 20. 21 lacunae ad Epit. 2, 7 § 8 fortasse sic ad sensum suppleri posse uidentur Kruegero: etiam ab herede heredis relinqui potest: cum alioquin legatum ita relictum inutile sit; conf. tamen Ca: sane in Cn post cum alioquin legatum non dissimile ueri est extitisse haec nisi testamento facto (conf. etiam Ca pag. 310 uers. 13)
- ↑ intestatos C
- ↑ suppleuit Goeschen ad Epit. 2, 7, 3
- ↑ cauerit] in C paulo plures litterae uidentur extitisse, uelut cauerit ipse; conf. Ca.