Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/121

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §258-262
―― 89 ――


     proindeque ei et in eum qui receperit (hereditatem), actiones[1]
     dentur, ac iuris est ex senatusconsulto Trebelliano: quo casu[2]
     nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit
     securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferun-
     tur, qui receperit hereditatem. §259[§ 1] Nihil autem interest, utrum ali-[3]
     quis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro[4]
     parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut[5]
     totam eam partem aut partis partem restituere rogetur: nam[6]
     et hoc casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano[7]
     senatusconsulto haberi solet.
§260[§ 2]      Potest autem quisque etiam res singulas per fideicom-[8]
     missum relinquere, uelut fundum hominem uestem ar-[9]
     gentum pecuniam, et uel ipsum heredem rogare, ut alicui[10]
     restituat, uel legatarium, quamuis a legatario legari non
     possit. §261[§ 3] Item potest non solum propria testatoris res per[11]
     fideicommissum relinqui, sed etiam heredis aut legatarii[12]
     aut cuiuslibet alterius: itaque et legatarius non solum de ea
     re rogari potest, ut eam alicui restituat quae ei legata sit,[13]
     sed etiam de alia, siue ipsius legatarii siue aliena sit: [sed][14]
     hoc solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur aliis[15]
     restituere, quam ipse ex testamento ceperit; nam || quod       pg.122
     amplius est, inutiliter relinquitur. §262[§ 4] Cum autem aliena res
     per fideicommissum relinquitur, necesse est ei qui rogatus
     est, aut ipsam redimere et praestare, aut aestimationem[16]
     eius soluere, sicut iuris est si per damnationem aliena res[17]

     legata sit: sunt tamen qui putant, si rem per fideicommis-


  1. §259. usque ad 9 casu = Inst. 2, 23, 8
  2. §260. = Inst. 2, 24 pr.
  3. §261. fere = Inst. 2, 24, 1
  4. §262. usque ad 25 soluere = Inst. 2, 24, 1

  1. proindeque Cn, perindeque Inst. || recepit (uel recipit) hereditatem Inst., receperit C
  2. ac C, acsi Inst. || est Inst., esset Cn, conf. Ca pag. 266 || senatusconsulto Trebelliano Cn, Trebelliano senatusconsulto Inst.
  3. receperit C, recepit (uel recipit) Inst.
  4. institutus Inst., instituatur C
  5. rogetur C, rogatur Inst.
  6. rogetur C, rogatur Inst.
  7. pegasiono C
  8. quisque C, quis Inst. || res singulas C, singulas res Inst.
  9. uelut C, ueluti Inst. || uestem Inst., ucteste C uel uctestem Cn
  10. pecuniam C, pecuniam numeratam Inst.
  11. item potest C, potest autem Inst.
  12. etiam C, et Inst.
  13. alicui Inst., aliqui C || legata C, relicta Inst.
  14. legatari C, om. Inst. || sed C, om. Inst. recte, ut uidetur (conf. Ca pag. 300 uers. 17)
  15. aliis C, alicui Inst.
  16. ipsam Inst., ipsum C
  17. eius suppletum ex Inst. || sicut iuris est si Goeschen, s.. miri... es C teste Bluhmio, conf. Ca || alienam C.